vitæ discrimine redimerem. Annuit ille et sapientis
consilij pretium tulit ; nocte quippe subsequenti pluri-
bus horis dormiuit, seu venenati pharmaci formidine,
seu digestis materiæ morbificæ reliquijs.
Priuata quadam præcepta hic scribere placet ab
optimo Parente circa tempus infusa, ut quæ summum
suum in me testabantur amorem, sapientiæ quâ polle-
bat ac summæ artis intelligentiæ famam confirment.
Diuinum Hippocratem Galenumque ita tibi commendaui,
inquiebat, ut ipsos cæteris artis nostræ Scriptoribus præla-
turum te nullus dubitem : Nec repetere animus est quæ ille in
Iureiuranduo, hic in Exortatione ad bonas artes, et passim
ad morum philosophiam spectantia, juuenes Medicos docuit.
Aliquot alia te monitum volo. Scias te non cum minori stul-
torum numero quàm sapientum rem habiturum ; talis est mor-
talium ac præcipuè Medicorum conditio. Vix ullum expe-
rieris ægrotantem ex toto sanæ mentis : Alius sanari non vult,
alius malè vult : Dubitant ferè omnes de Medici præstantia,
tui tamen cognoscendæ pare non sunt : Frenquenter decipiuntur,
frequentiùs cupiunt decipi ; Miracula sibi plerique fingunt in
corporis constitutione, in ιδιοσυνκρασια, in morbi specie, atque
etiam in remediorum delectu : His occurres, si artem cum
probitate, eruditione, et judicio exercueris. Quod ut feliciùs
tibi succedat, spretis tot vanis quæstionibus, totque ad me-
ram rerum disquisitionem pertinentibus, solis illis te tradas,
quæ morbos quovis modo declarare poterunt : Cum enim exinde
vaticinium acquisiueris, προγνωστικον vocant, a sanandi
facilitate non procul aberis. Botanicam laudo, physicæ partem
curiosissimam, sed nollem te hanc supra modum excolere :