Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note m.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 545 ro.

Academiæ ærario concedere : omnes et singuli inerunt in eam
sententiam, pro illa vice sexaginta libellas Turonenses illi
esse elargiendas.

    7. Unoquoque die Processionum D<omi>ni Rectoris, dandam
esse operam per bidellos, ne quis Capitulum Mathurinensium
ingrediatur nisi vir Academicus fuerit, cum toga et pileo
quadrato, vel habitu doctorali ornatus, ut in ipsis Comitijs
ante Processionem haberi solitis, sine murmure atque
tumultu (quod extranei quidam faciunt, quibus facilè nimiùm
in hunc locum patet aditus) res tota modestè ac pacificè
peragatur.

    Die Sabbathi, 8. Iunij, 1652. in Comitijs extra
ordinem habitis, decretum fuit, habita ratione publicæ calamitatis
et difficultatis temporum, habendam esse extra ordinem, Pro-
cessionem D<omi>ni Rectoris, ad ædem Divæ Genovesæ, Parisiorum
patronæ. Et quia tota Urbs, quantacumque est, ad pace à
Deo exorandam, singulis hisce diebus vacat pietati, processio-
naliter eundo ad illam ædem Divæ Genovesæ, cujus sacrum
corpus, sive potiùs reliquiæ feretro inclusæ die Martis proximo,
summa totius Urbis celebritate, et festiva pietate, Senatu sic
jubente, deferentur ad ædem Beatæ Mariæ, indicto quoque jejunio
die Lunæ ; ne ab ejusmodi pietatis Christianæ sacris officijs
recedere videatur Academia Parisiensis, sancitum est ex
ærario ipsius Parisiensis Academiæ trecentas libellas erogandas esse

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8188&cln=m

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons