Page 88
Fac ut è Nilo, canis : Curiositatem omnem cohibeas, et soli in-
sistas, quæ ad usum reuocetur. Anatomiam medicinæ oculum
esse non inficior, nec minoris esse utilitatis quàm Theseo filum
Ariadnes ; Verùm nollem te ijs quas audio controversijs nimis
implicitum : Sint-ne ouaria in fœminis ? Atram bilem recipiunt
ne renes succinturiati, eamdem massæ sanguineæ commixturi ?
cerebellumne solas motiones continuas, cerebrum verò volun-
tarias dirigit ? Diuersus est ne conglobatarum aut conglomera-
tarum glandularum usus ? Hæc puidem {a} pulchra sunt, sed quæ
totum hominem requirunt, eumque paulatim à veræ praxeωs
sudio abducerent. Laudetur Chymia quantum meretur, sed
caueas hanc sapienti methodo præferre : Quot homines neca-
uerit, quot paucis saluauerit, recordare. Hoc unum addo,
ne Empiricis solùm aut mulierculis obstistas, sed et sapientibus
viris de arte quam non intelligunt judicare porro et decernere
cupientibus. Sic continuò proderis, nusquam nociturus.
Medicis occupationibus immerso, mihi nouam
adjecit Fortuna : Cùm enim Doctor Lopez Burdegalam
ire de repente destinasset, pathologicæ suæ professioni,
quæ scholæ primaria est, valedixit. Convocata subitò
saluberrima Facultas, cujus est unum è suis ad id mune-
ris destinare, Electores quinque ex adstantium Medi-
corum numero pro more nuncupauit, quorum consensu
tres proponerentur : Horum nominibus in urnam im-
missis, Decani manu unum extrahitur quod Carolum
Patinum exhibuit : Hac priùs declarata condi-
tione, ut qui Professor renuntiaretur, statim doceret,
nulla orationis inauguralis ob temporis angustias habi-
ta ratione. Sic ea ætate quâ fortasse nullus unquam
- Sic pour quidem.
|