Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 452 vo.

et referendo : ut postquam Facultas decreverit
de ædibus nostris sic et eo modo exstruendis,
ejus quandam imaginem accuratam in charta
depictam exhibeat, quam alijs subinde Architectis
examinandam proponamus, ut postea
rescire valeamus, aliquisne minore pretio
nostras velit ædes ædificare.

    Die Lunæ 12. Iunij, 1651. Facultas
ex more legitimè convocata per bidellum,
horâ secundâ pomeridianâ, de propositis
à Decano quatuor articulis sic censuit.

    1. Monendum esse Architectum Villadot,
ut illud magnum exemplar, vulgò Devis,
de conficistruendis ædibus nostris conficiat,
tradatque Decano, ut alijs Architectis
ostendatur, et de eo consulantur.

    2. Æquissimam esse postulationem
Magistri Pauli Courtois, Censoris,
super duobus sequentibus articulis :
nimirum ut quamprimùm habeantur
per Decanum nova comitia totius
Facultatis, ad quæ singuli Doctores
convocentur per juramentum, qui sigillo
propria manu apposito, et novo
juramento se obstringant ac polliceantur
in manibus Decani, se Decretum facultatis

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note n

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=n

(Consulté le 20.09.2019)

Licence Creative Commons