Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note o.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 546 ro.

decanatu nationis hybernicæ, inter dictos Pendric et Omoloy :
lectóque libello supplice oblato nobis à dicto D<omi>no Omoloy,
decretum fuit D<omi>num Bon, tunc Germanicæ nationis Procura-
torem, in ea causa non posse Iudicem sedere, quod nimirùm favere
visus fuisset alteri contendenti dicto Pendric : tandemque
devenimus ad fundum controversiæ, et decretum fuit decanatum
illius nationis Hybernycæ tribuendum esse D<omi>no Omoloy,
veteri in Academia Parisiensi Philosophiæ Professori, viro
optimo ac eruditissimo, qui ab annis viginti summa cum laude
ac indefesso labore docuerat Philosophiam, et de Academia
Parisiensi optimè meruerat, quum vix ulla urbe esset in
Gallia, in qua multos ejus auditores facile esset depre-
hendere. Actum quoque fuit de iterum erogandis trecentis
libellis in gratiam tot pauperum parœciarum Adademiæ :
sed quia nuper id præstitum fuerat, remissum fuit ad pro-
xima comitia.

    Collatum munus nomine Academiæ Dom. Ioanni
de Launoy, Doctori Theologo Navarrico, jam bis ab eo
remissum, quod nollet accipere ab optima parente Academia,
cui seipsum, et plura si potuisset, debebat, ut per modestiam
profitebatur, decretum fuit iterum pro tertia vice esse remittendum,
ac rogandum ut ejusmodi donarium servet nomine Academiæ,
cui sæpius consilijs suis profuit, habeátque in Musæo suo duos
illos libros ab Academia, in accepti beneficij memoris et grati
animi monimentum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note o.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8188&cln=o

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons