Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 385 vo et 386 ro.

Est ergo Laudanum non tam medicamen-
tum quam venenum narcotica facultate
præditum ; ideoque vel numquam usurpandum,
vel raro admodum, nec nisi cum summa
præmeditatione et debita corporis
præparatione. Sapientioribus Medicis
est peritissimis dogmaticis non proba-
tur istud Laudanum, cujus loco subs-
tituunt ipsum Opium, crudum, parca
quantitate et granis paucissimis,
raro admodum, sed prudenter et in ca-
su duntaxat summæ necessitatis
exhibitum ; raro, inquam, quoniam ab
ejus usu sive abusu semper aliquid
imminet periculi. Est autem Opium
propre dictum succum sive lacryma
stillans ex capitibus papaveris,
cultello aliquo cruciatim incisis, quæ
ex Indicis regionibus ferventissimis
per sinum Arabicum devehitur Alexan-
driam vel Memphim insignes urbes
Ægypti ; vel per sinum Persicum in Assi-
riam et Græciam ; vel à Lusitanis, Ba-
tavis aut Venetis per Caput bonæ Spei

[386 ro]

et mare Atlanticum in Europa as-
portatur. Vos autem sciatis, velim,
Opium ipsum à Dioscoride in re medica-
mentaria peritissimo scriptore lauda-
tum hodie nusquam reperiri, idque plane
diversum esse à nostro, quod hodie usur-
patur, ideoque in illo præscribendo debe-
tis esse cautiores, imo cautissimi ; neque est
verum Opium, quod hodie Nobis obtrudi-
tur à seplasiariis et rerum exoti-
carum mercatoribus, sed duntaxat
Mechonium, qod nihil aliud est quàm succus
ex tota planta papaveris prælo ex-
pressus, id est, ex capite, caule, foliis
atque radice, estque ejusmodi Mechonium
vero et proprie dicto Opio longe igna-
vius. Verum Opium à Dioscoride des-
criptum candidum est ; quo candore eum nuperum
careat, Opium esse non potest. Tempore Dios-
coridis jam adulterabatur Opium, cujus
adulterationis notæ valde competunt O-
pio nupero, de quo videtes Dioscoridem c.
66o libri 4., et Plinium l. 20o c. 78o, ut
et Joan. Cornarii Emblemata et Joannis
Antonii Saraceni Scholia in Dioscoridem.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium. Note p

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=p

(Consulté le 16.09.2019)

Licence Creative Commons