Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 485 ro.
in locum viri clarissimi Mag. Iacobi du Chevreil, ante
menses 18. fato funti, unanimi consensu duorum
Decanorum et 4. Procuratorum. Tertius Decanus,
nempe Theologiæ aberat, quia abijt à nobis quasi non
fuisset ex nobis : causatus se, de re tanti momenti,
inconsulta sua Facultate, non posse decernere : quæ
tamen à morte Dom. du Cheureil, sæpius de alio
in ejus locum sufficiendo delibaverat. Intercessit a<utem>.
per duos tabelliones nostræ deliberationi Decanus ille
Theologiæ, Mag. Io. Mulot, eodémq. tempore à
nostro sinu avulsus et quasi ereptus nobis fuit bonus
ille senex per alium quendam Doctorem Theologum,
dictum Lagau. Nihilominus tamen eximius ille vir,
Mag. Franciscus du Monstier, à nobis electus, et
illico convocatus, in manibus amplissimi Rectoris
juravit, et sacramento atque jurejurando se obstrinxit,
provinciam illam Academicam se pro dignitate esse
administraturum, etc.
Die Sabbathi x. Iunij, 1652. in ædibus amplissimi
Rectoris, in regia Navarra, adfuerunt Patroni Aca-
demiæ tres, nempe D.D. Labbé, Defita et Mares-
chaux : (non potuit adesse quartus, Mag. Philippus
Pietre, 84. annos natus, p<ro>pter morbum et senium :)
qui consulti super negotio D. Pitou, Senatoris Paris. uno
et eodem sensu concluserunt non esse audiendum eum in
suis gravaminibus, ejúsq. rationes eruditè peritéque
refutarunt : ideóq. decretum fuit, ut novus ille fisci
Academiæ procurator, Mag. Franciscus du Monstier, |