Laurentii Opera omnia, 4e partie, page {aaa ij} vo.
opera, quorum ope ad eum honoris gradum, ad hoc
summum artis Iatricæ fastigium et culmen conscendit,
ad quod
.…………….pauci quos æquus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,
Diis geniti potuêre.
Quæ, inquam, licèt integra nondum hactenus vi-
derint, vel quod pars aliqua Gallico idiomate fuerit ab
Auctore conscripta ; pars etiam quæ nondum excusa,
in præsentem usque diem deliverat, ne quidem suis il-
luxerit ; concessa tamen blandè suavitérque excipiunt,
fovent, deosculantur. Ne tamen Orbis iuremerito que-
reretur, quod tanti viri operum plenam non haberet fa-
cultatem ac usumftuctum, soláque Gallia, quæ tan-
topere Virum hunc sinu suo fovisse gloriatur, illius salu-
taris docrinæ usu vel ad invidiam frueretur ; Ad ex-
terarum nationum utilitatem, ipsius Authoris decus et
ornamentum, nostræque Galliæ commendationem non
parum fecisse mihi sum visus, si omnia eius opera, quæ
sparsim ac divisa fuerant hactenus edita, sub unum
corpus omnium oculis subijcienda curarem ; quædam etiam
eius Opuscula, è Gallico in Latinum sermonem trans-
ferrem, quò faciliùs eorum usus cuilibet concedere-
tur ; ea præterea quæ tenebras indignè patitebantur,
sub lucem venire, typisque mandari studerem : Quic-
quid id est (Vir Clariss.) velut hereditario quodam iure
Tibi debitum, paternum opus consecro, vel potius reddo ;
et sub amplissimi nominis tui auspicio, in lucem exire
opto ; quod et æquitas postulare videbatur. Quemad-
modum enim utriusque operis, Gallici nimirum a Cla-
rissimo parente tuo, Andrea Laurentio, Archiatro, |