Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 387 vo et 388 ro.

incendit, sitim inducit, pruriginem
quandam excitat et sudores movet.
Frigidum vero censeri potest, quatenus
refrigerando et obstupefaciendo, seu
ferreum somnum inducendo statim ne-
cat. de eo Opii temperamento con-
sultantur eruditi quidam recentiores,
qui de Opio scripserunt ex professo ;
nempe Doringus doct., Freitagius
Winclerus et amicus noster Casp.
Hofmannus l. 2. de Medicamentis
officinalibus c 169o.

Sed longe major difficultas emer-
git in Opii usu probando vel impro-
bando ; tantâ enim vi pollet soporife-
râ et tam vehementi ob insigne frigi-
ditate, quicquid Nonnulli senserint,
ut si paulo majore copia sumatur quàm
par est, mortiferam
ναρκοσιν inferat,
qua multos è vivis obiisse constat.
Sic fuit interemptus Licinii Cæ-
cinnæ Prætorii viri Pater in His-
pania, cum valetudo impetibilis odium
vitæ fecisset. Item plerosque alios,
inquit Plinius Historiæ naturalis l.
20o præstantissimo c. 76o. Qua de causa
magna concertatio extitit : Nonnullis

[388 ro]

Opium ex Medicamentorum numero in to-
tum expungentibus et inter venena
atque deleteria reponentibus. Certe
Diagoras et Erasistratus, de quibus
Gal., omninò damnarunt ut morti-
ferum, ideoque nequidem usurpandum. Galenus
in ejus usu ita timidus est ac meticulo-
sus, ut l. 2. de compositione Medicam.
κατα τοπους c. j, tit. de cap. dolore
ex plaga aut casu sub fine ista scrip-
serit, Interdum cogimur uti medicamen-
tis ex Opio, cum vitæ periculum immi-
net propter vehementiam doloris : sic
ex Opio Collyria multis detrimento
fuere, adeo tamen ut debilem oculum red-
diderint et visus hebetudinem, auditus
etiam gravitatem induxerint. et l. 3. ejusdem
tractationis c. j. tit. de auricularibus com-
positionibus, Ego vero, inquit, quemadmodum dixi
in unaquaque affectione proprio utor me-
dicamento semperque papaveris succum
fugio, neque nisi urgente necessitate ad
ejus usum devenio : lib. etiam 8. ejusdem
commentationis c. 3. parum post medium
Opio admisceri jubet calefacientia, ut
ipsum reddat innocentius. Nam dicit cor-

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium. Note r

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=r

(Consulté le 15.09.2019)

Licence Creative Commons