Page 93
uent. Badenses Principes et præcipuè Durlacensis
lineæ caput Fredericus, ejusque filius Fridericus Ma-
gnus, intima familiaritate et ingentibus officijs deco-
rare me nunquam intermiserunt. Quantam jacturam
fecerim Ferd. Maximiliani Badensis Principis morte,
solus is intelliget qui sciuerit quanto affectu me sit
complexus. Postridie quàm ipsi venationi intento
valedixissem, Viennam properans, sclopetum rhedæ
motu violentiùs agitatum in ejus brachium globulos
suos explosit, illæsis planè Serenissimo Electoris Pala-
tini filio alijsque Principibus eadem rheda vectis. Infe-
licem hac in parte Principem, cui etsi postulanti non
aderat Chirurgus qui brachium maturè abscinderet,
superveniens enim gangrena illum ad plures breui
proficici coegit. Archiepiscopum Salisburgensem
etiam memorabo, qui cùm meum humaniter excepisset
salutationis obsequium, Carolum Patinum etc.
me esse pronuntiauit, sibi valde notum, cujusque effi-
giem mihi monstrandam ex bibliotheca illico afferri
jussit. Quid de Sereniss. magnæ Britanniæ Rege profe-
ram, cujus imperio reconditissima qæque κειμηλια sta-
tim monstrata sunt. Gratè is meminerat se olim Parisijs
commorantem quædam de Eclipsibus Cometisque li-
benter ex me vix adolescente audiuisse, variorumque
de ijs quæsitorum respondum tulisse. Christinæ Regi-
næ, cardinalibusque Franc. Barberino et Camillo de
Maximis multum me debere profiteor, ut et Ser. Magnæ
Hetruriæ Duci, hujusque patruo Leopoldo cardinali
Medicæo, Principique Francisco, cui dignitatem Car- |