À Johann Caspar I Bauhin, le 1er juillet 1646, note s.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 47 ro.

Clarissimo et eruditissimo Viro, D.D. Casparo Bauhino, Doct[ori]
et Professori celeberrimo in Academia Basiliensi.

Vir Clariss.

Iamdudum est ex quo nihil at Te literarum dedi, neq. accepi inter [tot]
incommoda, et hoc unum, infert illud bellum tam diuturnum quo Principes [nostri]
a tot annis inter se conflictantur : utinam modus tandem aliquis sit […]
et calamitatum quas per universum Orbem diffundit sævus et impius i[…]
ut tutiùs, faciliùs atq. frequentiùs possim ad Te scribere, et a Te aliq[uid …]
atq. audire. Quid ergo novi agitatur in alma Urbe vestra ? estne […]
audivi, novum opus Botanicum maximi Virorum Domini Parentis t[ui beatæ]
memoriæ, prælum fatigare : quod puto hîc mihi narasse Bartolinum [ante]
aliquot menses, dum ex Urbe vesra rediret, et in Bataviam transiret […]
hoc fiat. Doceri autem cupio quid velis ut sentiam aut sperem de Anim[adversionibus]
in Theophrastum
, quas Basileam ut typis mandarentur antehac misera[t…]
præstantissimus Caspar Hofmannus, cujus literas expecto responsorias
quas misi Altorfium ante duos menses. Hîc curâ meâ, studio, laboreq. non vulg[ari]
excuduntur illius summi Viri Officinalia medicamenta, in 4 quorum editio [ad]
finem perveniet ante finem Augusti. Opus est accuratum, elaboratum, et sum[mæ]
utilitatis futurum legentibus. Magnus mihi videtur ille Scriptor et l[aude]
dignus : sed longe major, et majori laude dignior haud dubie esset, si minus asp[ere]
cum Galeno, Fernelio alijsq. ageret, quorum scripta supersunt non tam vellican[da]
et maligne excipienda, ut ille facit, quam colenda et pene veneranda. Bibliopo[læ]
nostri sese hic accingunt ad novam editionem omnium operum Dan. Sennerti, cùm distr[acta]
videant omnia exemplaria prioris editionis a quadriennio. Scripsit ad me vir optimus a[tq.]
integerrimus D. Io. Beverovicius, se ab anno, lectulo detineri, propter inexupgnabi[lem]
quandam ασιτιαν, in quam pessimis suis rebus incidit, et ex qua totus maras[mode]
febre conficitur. Doleo tam male esse Viro præstantissimo, in cujus
jacturam insignem patietur Republica literaria : eleganter enim et erud[ite]
scripsit, longe plura et adhuc meliora daturus, si longiorem vitam illi Deus indul[gebit].
Nullum tamen querimoniæ locum superesse video, quandoquidem sic placuisse superis probe
intelligo. Tu vero, Clarissime Bauhine, qui valeas, quid agas, quid in Reipublic[æ]
literariæ commodum mediteris, scibe quæso. Qui has Tibi reddet, fasciculum eti[am]
offeret quem ad Te mitto, aliquot Thesium et aliarum rerum libellorum ad Scholæ nostræ
negotia spectantium : quem ut gratum habeas precor ex animo. Ille est
Dominus Cousin, Collega meus, vir bonarum artium et bonarum partium, et elegan-
tissimi ingenij, quod ab ejus colloquio facile deprehendes : eum itaque de meliore
nota commendo. Interea vero, certum habeto me Tibi quamdiu vita suppetet,
futurum

Addictissimum et obsequentissimum
Guidonem Patinum, Bellovacum,
Doctorem Medicum Parisiensem.

Datum Parisijs Kal. Iuliis,
1646.

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 47 vo.

D.D. Casparo Bauhino
Doctori et Professori
Medico celeberrimo
in Academia Basileensi,
Basileam.

1646. Aug. 1.
DD. Guido Patinus.
Respond. Octobr. 14.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 1er juillet 1646, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1041&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons