À Johann Caspar I Bauhin, le 28 novembre 1646
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 53 ro.

Vir præstantissime et nobilissime,

Ecce Tibi scribo per honestissimum virum D. Chenaure,
mercatorem Basilensem, amicum et vicinum tuum, qui tuas
mihi reddidit, de quib. gratias ago amplissimas. Ecce quoque
per eum Tibi mitto librum Casp. Hofmanni, Viri Clariss. et
communis amici nostri, de Medicamentis Officinalibus, cura mea
et studio meo hic editum, et ab eo mihi dicatum. Eo precor
animo accipe numusculum quo a me Tibi offertur. Vale
Vir Clarissime, et me ama, si placet. Datum Lutetiæ
Parisiorum die Mercurij 28. Novembris, 1646.

Tuus ex animo Guido Patin
Doctor medicus Parisiensis.

Alia D. Casp. Hofmanni hic eduntur Opuscula quæ ubi ad
finem editionis deducta fuerint, tibi quoque mittam. Vale
Vir Clariss. et maxime properantem excusa.

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 53 vo.

A Monsieur
Monsieur Bauhin
Docteur et Professeur en
Medecine,
A Basle.

1646. Decemb. 13. A D. Guido Patin. Resp. 1. Septemb. 1647.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 28 novembre 1646. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1042&cln=s

(Consulté le 10.08.2020)

Licence Creative Commons