À Nicolaas Heinsius, le 8 janvier 1647, note s.
Transcription

Universiteit Leiden Bibliotheken, cote BUR F 9, page 504 ro (non disponible en ligne).

Clarissimo viro D.D. Nic. Heinsio, Romam.

Vir Clarissime,

Eas revera accepi quas Florentiâ miseras, et ad eas reponsum misi Venetias,
ad eos mercatores quos mihi designaveras. Nun verò alias accipio, Romæ datas, ex quib.
disco Te nunc illic agere, inibiq. moraturum ad minimum adhuc tres menses. Servet Te
Deus salvum et incolumem per totum illud spatium quo Te detinebit tota tua peregrinatio
Italica, ut ad nos tandem vegetus firmísq. redeas. Grates ago quam possum maximas, quod
mei crebrò memineris, et de tua valetudine dubitantem nova scriptione certiorem me feceris.
Beneficiorum in Te meorum commemorationem puto Tibi risum movere, ut me ad indignationem
provocat, et infortunium meum mihi obijcit, qui, si paucos quosdam ægros excipias, nulli
unquam beneficus esse potui, adeo sum infelix, et sinistro natus omine. Sed sic est natura
mortalium, ut multi inter eos infortunati : plurimi inutiles aut pravi : pauci, quos
æquus amavit Iupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus
, de genere bonorum, aut Reip.
utiles nascantur : et in ijs, Tu, Vir Clariss. magnum locum occupas, quem utinam diutis-
simè bonis tuis et Reip. rebus, ut merens, feliciter retineas ; ut in Te vigeat, certóque
ad posteros transeat eximia illa et nobilis indoles a Clariss. Parente Tibi tradita.

Quod spectat ad libros ex Italia, quia super ijs toties et tantopere me urges, ut aliquid
per Te requiram, ecce perfrico frontem, Téq. rogo ut mihi emas, (pretium refundam quale-
cumq. fuerit) Fabij Pacij Vicentini, commentarios in sex priores Galeni libros methodi medendi,
ut et comm. in 7. ejusdem operis
 : duo sunt mediocres tomi, Vicetiæ editi 1598. et 1608. in folio.

Romam tuam, Romam illam, spurcum cadaver pristinæ venustatis, et turpem imagi-
nem puritatis antiquæ
, non est sanè quod mihi offeras : quid enim mihi cum Roma ? quid
viro bono et occupato cum negotiosa illa tot otiosorum matre, corrupta, constuprata,
contaminata
 ? sanè abeat illa à me, habeátq. sib ires suas Ocellus illa quondam, nunc
Lacuna Fortunæ
 : quæ, ut scitè ait Petrarcha, nihil est aliud quam impura illa
Officina, in qua cuditur quidquid scelerum, fraudum et imposturarum spargitur per
universum Orbem terrarum
 ; imò, ni bene Te nossem, amicorum suavissime lubens monerem
Te, ut ab ejus illecebris et insidijs Tibi caveas, dum illa Te detinet : rogarémq. ut
saltem Tibi revocares in memoriam elegantissimam epistolam I. Lipsij ad Phil. Lanoyum,
nobilem adolescentem Belgam, Cent. i. epistola 22. cui funesta fuit ista expeditio trans-
marina. Precor tamen, amice melitiisime, da veniam, quod Te moneam, quamvis
monitore non indigeas : hoc facit amor in Te meus, et gravis ille metus, per quem
manu tremulâ, ista ad Te scribo. Sed facessat ille timor meus, neq. enim de Te tam malè sentio : et amotis serijs, jocemur aliquantulum.

Princeps Condæus, summus olim Loyolitarum patronus, anno ætatis 58. hîc obijt,
abijtq. εις την χωραντων πολλων : ibi agnoscet fidem Sociorum illorum, quib. antehac
tantopere favit, non sine dolore bonorum. Sponius noster officiosè Te salutat :
Naudæus aliquot Germaniæ urbes invisit, quarum solitudinem deplorat, præsertim v.
virorum eruditorum, quos penè nullos deprehendit præter Buxtorfium Basileæ :
tandémq. media hyeme sanus, et incolumis ad nos reversus est, cum multis librorum
huc illuc collectorum fascibus. Frater Ludovicus in varijs librorum nomenclaturis
totus est : et hoc unum agit, quia aliud quidquam agere non est idoneus. Meministi quod
Bataviæ vestræ decus immortale, Des. Erasmus, dicat de Monachis : et Alciatus in Embl.
ubi de Essenis.

Segnities specie recti velata cucullo,
Non se, non alios utilitate juvat.

Dum a. Roma Te habet, vide quæso eximium virum Fam. Stradam, et ab eo
disce quandonam historiæ suæ partem 2. nobis non invidebit. O utinam citò fiat
istud ! Multa hîc circum feruntur de Pace, quæ naris emunctæ homines, et viri
πολιτικωτατοι non aliter habent quam pro artibus Imperatorijs, quib. decipitur
populus, et pecuniâ emungitur. Eheu ! quàm bene nobiscum ageretur, si cælestis
illa Virgo Catholica, jure postliminij ad nos rediret. In re libraria nihil hîc novi.
Vive et vale, méq. quod facis, ama, Vir Clariss. Dabam Parisijs, die 8. Ianu. 1647.

Tuus ex animo, Guido Patinus, Bellov.
Doctor Medicus Parisiensis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Nicolaas Heinsius, le 8 janvier 1647, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1043&cln=s

(Consulté le 03/10/2024)

Licence Creative Commons