À Nicolaas Heinsius, le 20 juin 1647, note s.
Transcription

Universiteit Leiden Bibliotheken, cote BUR F 9, page 505 ro et vo (non disponible en ligne).

Clarissimo viro Nic. Heinsio, Neapolim.

Gratias Tibi ago amplissimas, Vir Clariss. quod ab oris
nostris adeo remotus, et quasi in alieno orbe positus, mei planè
immerentis tam benignè memineris. Et sane, ut verum dicam,
quod soleo, mentem meam adfecit isthæc tua recordatio,
quam vidi in tua ad Ægid. Huylenbrockquium Mæstretium, Den-
dermondanum, optimum virum epistola, data Neapoli, 12. Iunij, hujus
anni : honestus enim ille vir à Te monitus, statim me convenit, ite-
rúmq. se ad me rediturum promisit priusquam revertatur in
Belgium : speróq. fore, ut, Te paranympho vel mediatore, quam-
vis Hispanus adfectu sit, eum tamen amicum in suo Belgio habeam,
talémq. per aliquot literarum commercium tandem aliquando
experiar : de quo amori in me tuo gratias officiosissimè ago.

Antehac memini me per literas rogasse Te de Fabij Pacij
comment. in Gal. Methodum
 : nunc v. rogo Te, ne super eo mihi
comparando labores : eum enim tandem in hac Urbe deprehendi.

De libris nil hic aliud novi, quam quod Balzacius selectarum
Epistolarum Gallicarum tomos duos nuper edidit : in quorum secundo, una
ad Te scripta legitur, in qua Tibi gratias agit de carminibus tuis
Latinis. Omnes amici tui literati hîc bene habent, Puteani, Menagius,
Colletetus, Naudæus et alij : tu v. Vir Clariss. cura ut valeas, ut sanus
et incolumis ad nos citò revertaris. Hîc in dies expectatur pars 2.
Historiæ de bello Belgico Fam. Stradæ
, quæ tamen diu hæret in via : dicitur
eam retinere, et inhibere quominus prodeat in lucem rex Hispaniæ :
et hoc, quamvis non unum, doleo, quod istius Principis gravissima illa
et tyrannica potentia etiam ad libros usq. se extendeat. Dij meliora.
In ipso de quo magnus hîc rumor est Neapolitano tumultu,
servet Te Deus ab omni injuria sartum tectum atq. incolumem.
Ego et Sponius, Medicus Lugdunensis, invicem Te salutamus :
utrumq. Te medullitus amantem redamare quæso non pigeat.
Vale vir clarissime.

Tuus ex animo
Bell. Doctor Medicus Parisiensis.

Datum Parisijs 16. Augusti, 1647.

A Monsieur
Monsieur Heinsius,
A Rome.

Rec au P. Dupuy.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Nicolaas Heinsius, le 20 juin 1647, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1045&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons