À Thomas Bartholin, le 28 mars 1652, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 20 ro.

Clarissimo viro D. Thomæ Bartholino, Medico eruditissimo,
et in Hafniensi Academia Anatomes Professori regio.

Non mediocriter exultavi præ gaudio, quum à carissimi et suavissimi
Fratris Erasmi Bartholini manibus literas tuas accepi Hafniæ datas
28. Febr. per quas et duobus docere, de tua nimirum valetudine, de qua
sit laus omnium bonorum auctari : et de tua in me liberalitate, pluribus nempe
libris, quibus me beare voluisti, et Bibliothecam meam locupletare. Eos aut alios
quum Deus voluerit accipiam ; neque enim ignoro quantæ sint itinerum difficul-
tates propter bellicos tumultus, pro mercibus ad nos usque devehendis. Eos verò
quos Erasmo fratri tibi in Daniam mittendos commisi, ante mensem, utinam
quoque brevi et feliciter accipias : eadem nomine difficultates et turbamenta
vos æquè respiciunt. Hîc apud nos currit sub prælo novus liber Dom.
Riolani, Antiquioris Scholæ nostræ Magistri, cujus erunt duæ partes, et
multi tractatus ex admodum varia materie : ut de inverso situ lienis et
hepatis in quodam sicario, mense Novembris deprehenso, 1650 initio mei
decanatus, anno Christi, 1650. Tractatus peculiaris de Circulatione
sanguinis, adversus Harvæum, Medicum Anglum, primum tanti mysterii
repertorem : alter adversus Dom. Gassendum, Professorem regium, et virum
eruditissimum : alter adversus Pecquetum, Diepensem Anatomicum :
alter adversus Nathanaelem Higmorum, nuperum Anatomes scriptorem,
et Professorem in Academia Oxoniensi : alter adversus Marquartum Slegelium,
Medicum Hamburgensem celeberrimum, et alios. Habetitur quoque Encheridii
Anatomici et Pathologici pars altera. Quorum singulorum editio ad
finem deviniet ante Iunium mensem : Eum librum ubi prodicerit, statim
tibi mittendum, et adhuc à prælo sudantem, Erasmo fratro committam.

Quod autem Medicæ artis Observationibus te delectari scribis, et ex ijs
nonnullas à me postulas, en unam tibi subjicio, alias quidem suggesturus,
si eas describendi otium suppeteret, planè raras ac insolentes.

Vir quidam nobilis, Campanus, ingeniosus et ad unguem factus,
sanguineo et melancholici temperamento ab ortu præditus, multijugæ erudi-
tionis et literaturæ, postquam per plures annos pro Christianissimo Rege
nostro militavit, laboriosæ illius vitæ pertæsus, ad studia Iuris Civilis
regressus est, quibus tam acriter incubuit, ut iis, imò et in singulis facilè
excelleret. Dum Lutetiæ moratur initio hujus anni 1650. incidit in
febrem, cum dolore quodam ad dorsum et lumbos, et totius corporis tremore
insolito, (qui post paucos dies feliciter desiit) et fluxu hæmorrhoidali,
lento quidem et pauco, sed dolorifico :post aliquot dies utroque symptomate
adaucto, eruditus quidam Medicus ad eum deducitur : cujus auxilium recusat,
nullam à Medicorum præceptis opem sperans, incurabili quodam, ut ajebat,
affectu laborans : Rogatus à Medico, cur istud morbi genus desperatum et
άνίατον censeret ? respondit morbus esse magicum, pravis Magorum
artibus sibi immissum, quo abundabat illa regio in qua per aliquot annos

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 28 mars 1652, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1053&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons