À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 décembre 1653
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 27 ro.

Clarissimo viro D. Io.
Ant. Vander Linden,
Doctori Medico et Pro-
fessori, Leidam.

Parisiis, 26. Dec.
1653.

Ecce iterum scribo, vir clarissime, ut iterum Tibi gratias agam de Medicina tua Phy
siologica
, quam nondum à manibus deposui, ab eo die quo illam mihi reddidit
optimus Senior noster D. Riolanus. Privatas autem gratias Tibi debeo, pro honori-
fica illa nominis mei mentione, et amoris in me tui testificatione quam adeo benevolè
tuis lectoribus exhibuisti, pag. 770. quum meministi MS. quorumdam Amici olim
nostri Cl. Hofmanni. Revera Sevonis illius habeo scripta plurima, quæ num-
quam alio animo magno aere redemi ab heredibus, quàm ut statim prælo sub-
ijcebentur : quod tamen nondum potui præstare, propter acerbam temporum difficultatem,
et bellicos tumultus, quibus in hunc usque diem Gallia nostra miserè jactata
fuit : nec finem videmus tot publicarum calamitatum, imò nec speramus, nisi
melior Deus tot afflictorum citò seriòque misereatur. Triennium abijt et suprà,
ex quo Lugdunensi cuidam Bibliopolæ, quem Medicus Lugd. mihi isq. amicissimus, mihi
commendaverat, cuique, dum hîc hæreret, in morbo gravissimo Medicinam feceram,
tradidi typis mandandos tres illos Tractatus Physiologicos optimi Senis Casp.
Hofmanni, quos jam per multos annos antea in manibus habuerat, et s[pem]
citæ editionis ipsi Auctori ferebat, Amstelodamensis bibliopola Iansonius[ : sunt]
autem illi tres De Spiritibus et calido innato : de partibus similaribus : et stolidis et
de humoribus
 : est autem postremus ille omnium amplissimus : sed quidquid ille mihi
multiplici nomine derivato, tunc pollicitus fuerat, nihil adhuc præstitit nec
quidquam potui extundere nec extorquere, quamvis frequentibus meis monitis [atque]
precibus sollicitatus, in dies se editionem inchoaturum polliceatur : bellum causa-
tur, dies malos et ademptam commercii libertatem, et tot alia piacula, quæ [delere]
atque tollere non est humanæ virtutis : ^ excusationes illi non desunt,/ ego nullam ca[us]am satis/ validam habeo cur tamen/ moretur. Malè sit tot calamitatum auc[tori,]
nisi brevi resipiat, et ad meliorem frugem revertatur. Hîc præ manibus ha[beo]
ejusdem Auctoris του μακαριτου alia quoque MS. præsertim v. Chrestoma[thias]
Physiologicas et Pathologicas,
quas summo suo jure magni facio : earum [edi-]
tionem quantum in me est, Parisiis faciendam procuro, ut possim ipsam a[ccelerare,]

eique præesse, ad vitanda sphalmata typographica, quorum alioquin num[erus esset]
infinitus, propter nimis vulgarem Typothetarum nostrorum inscitiam et os[citationem].

Amicus noster D. Riolanus, nuper edidit 4. Tractatulos in libros D. [Th.]
Bartholini, amici quoque nostri, De lacteis thoracicis : de vasis lymphat[icis :]
Dubia Anatomica de lacteis thoracicis : et in ejus Anatomiam reformatam :
quibus ipsos qu[oque]
Bartholini libellos subjungi voluit, ut ex utroque satisficeret lectoribus : liber est parvæ molis, [quem]
Tibi cum aliquot alijs unà missurus sum pro αντιδωρω, quamprimùm licuerit. Contra stibium,
deleterium planè funestumque medicamentum nunc scribit, ut venenatam ejus naturam omnibus patefaciat :
det illi Deus Opt. Max. ut tam utilem et proficuum Reipublicæ nostræ libellum perficiat, adversus
impostores Paracelsicos, qui hîc per fas et nefas mortiferis suis pulveribus, perniciosoque suo veneno vino
enetico, quosvis obvios trucidant, seculi nostri iniquitate et impunitate cum multorum incommodo ab-
utentes, nimiâ sacræ Themidis indulgentiâ, et pessimo civium nostrorum fato.

Sed ad librum tuum redeo, vir clarissime, in quo omnia summæ eruditionis plenirefertissima mihi videntur : utinam
per otium et valetudinem Tibi liceat sequentibus annis idem præstare in Pathologicis et Simeioticis : quod
si feceris, certè universam Remp. medicam maximo beneficio Tibi obstrinxeris. Sed miror in tanto libro
nullum omnino Indicem exstare, qui propter maximam rerum contentarum ubertatem etiam amplissimus requiri videbatur : profectò non inutilis fuisset in tanto opere, adeóque bonæ frugis plenissimo : si

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 décembre 1653. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1061&cln=s

(Consulté le 28.01.2021)

Licence Creative Commons