À Johann Georg Volckamer, le 12 mars 1655
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 32 ro.

Clarissimo viro D. Io. G.
Volcamero, Doct.
Med. Noribergensi.

Ante dies octo, vir clarissime, ad Te scripsi ; et iterum hodie scribo, rogóque
ut mihi emas mittásque doctissimi viri D. Herm. Conringij librum de civili
prudentia
 : ut et de 2 veteri 1 hermetica Ægyptiorum, et Paracelsicorum
nova Medicina
 : illum nunquam vidi : alterum fur aliquis mihi clam subripuit :
quo tamen indigeo, quia eum magnifacio : et revera opus est palmarium ad-
versus male feriatum et infamum Paracelsistarum gregem, qui hîc im-
punitate sæculi gaudentes et abutentes, mortifero suo stibio, Chymicisque
pulveribus tam multos jugularunt, ut omnibus bonis supra modum odiosa
facta sit illa, adeo ut apud omnes malè audiant qui de ea tantisper
gloriantur. Estne ad umbilicum preducta editio Lexici 2 Etymologici
1 Philologici sacri Matthiæ Martini ?
quæ adornabatur Francofurti,
anno superiore ? Si in lucem prodierit, posses ne exemplar unum ad me
mittere ? Singulorum pretium Tibi refundet D. Piques. Memineris
etiam quæso Brun. Seidelij de morbis incurabilibus et Wieri de præstigijs
Dæmonorum, in 4
. Quid novi verstrates Archiatri, D.D. Conringius, Sche-
lammer et Rolfinckius ? Riolanus noster vivit, et quodammodo valet. Collegas
tuos D.D. Nicolaum et Hofmannum ex animo saluto. Præterea nihil mihi
superest quod scribam, præter hoc unum, me Tibi addictissimum vivere,
totáque vita me Tibi obsequentissimum futurum, cum filio majore
natu, Roberto, qui Tibi gratias agit amplissimas pro toties inculcata
et repetita salute. Vale, vir clarissime, et me ama. Ecce novus rumor ^
per Urbem nostram/ spargitur, novas esse/ Londini turbas excitatas/ pro Rege adversus Crom-/wellum.

Totus tuus Guido Patin,
Doctor Med. et Prof. regius.

Dabam Parisijs, die Venereis,
12. Martij, 1655.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 12 mars 1655. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1067&cln=s

(Consulté le 30.09.2020)

Licence Creative Commons