À Christiaen Utenbogard, le 23 juillet 1655, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 35 vo.

Clarissimo viro D.D. Christiano Utenbogardo, Medico Ultrajectino celeberrimo Salutem et officia.

Ecce iterum scribo, vir clarissime, ut Te salutem, et omnia officia mea Tibi offeram, cùm jamdudum me in ære tuo esse facilè et
lubens agnoscam. Eximium virum D. Vander Linden, Leidensem Medicinæ Professorem rogavi ut præsentes Tibi deferendas curaret : et
per eumdem ut spero, tandem accipies fasciculum Tibi destinatum, in quo deprehendes et ea quæ olim Tibi promisi, et alia nova, præsertim
libros à nostris confectos de venenata antimonij natura. Nuper in manus meas incidebunt varij libri Theologi cujusdam eximij, Gisb.
Voetij, quem audio in Academia vestra vivere docere : utinam vivat et valeat : nisi Tibi grave fuerit, eum si placet saluta, meo nomine, facque ut intelligat
me illi fore obsequentissimum in hac Urbe, regni domina, si quid à nobis inde requirat. Vir est infinitæ lectionis, et re vera multa
optima scripsit : ex quibus habeo Desperatam causam Papatus : Disput. Theol. Partem 1. et 2. Bibliothecam Theolog. Unus inter alios mihi deest, nempe
Thersites heautontimorumenos : vænalis ne prostat apud vos ? si ita sit, mei si placet memineris. Vale, vir clarissime, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Medicus
et Prof. Regius.

Parisijs, die Veneris, 23. Iulij, 1655.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 23 juillet 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1072&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons