À Jan van Horne, le 3 novembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 48 ro.

Clar. viro D.D. Io. Van Horne, Doctori Med. et Prof. in Academia Leidensi.

Vir Cl.
Suavissimam tuam accepi, per quam certior factus sum non de tuo
dumtaxat reditu, sed etiam quod 2 optimum est 1 in humanis, de tua valetudine :
de utroque lætor. De rebus Medicis quando voles, inter nos agemus, per literas
animi interpretes. Dominum tuum Orlinsky, nondum vidi, nisi fortè Polonus ille sit,
auditor meus, qui Te, dum hinc abires comitabatur. Carpo nostro in Mundinum, tandem accepto
utere et fruere. Riolanus noster vivit et valet. Quod scribis de Apologia illa
pro Schola Monspeliensis, à Curtaudo scripta, planè inepta, scurrili, satyrica,
rixosa, convitiosa, maledicentissima, barbara et impudentissimo sæculo digna,
cui respondit Car. Guillemeau noster, nec ultra inquiras : una et eadem est, nec alia unquam
apparuit. Sed nihil post hac scribet Guillemeus ipse ; abijt enim à nobis, et obijt, 21.
Oct. ann. æt. 68. et quarto ante eum die vir optimus D. Ren. Moreau, Octobris
nempe 17. die, ætatis 72. ejusdem v. mensis die 22. Senior alter è nostris, dictus Car. le Clerc,
ann. æt. 74. In primo fasciculo quem adornebo, includam libellos de Stibio, cum epistolis
illis D. Gassendi, quas optasti, et alia si occurrant. Interea vale, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Veneris, 3. Nov. 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Horne, le 3 novembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1096&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons