À Christiaen Utenbogard, le 12 janvier 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 50 ro.

Clariss. viro D. Christ. Utenbogardo, Doct. Med. Ultrajectum.

Die 4. Ianu. 1657. Novo hoc anno ineunte, Vir Cl. ad Te scribo, ut scias hodie, 4. Ianu. mihi
redditam fuisse per Hollandi Cursoris tabellarium, epistolam tuam 22. Iulij anni supe-
rioris scriptam, inclusam alteri epistolæ Amici nostri D. Vander Linden : ubinam per
sex menses hæserit, Herclè nescio : pro ea tamen Tibi gratias ago. Ego et familia tota
pancraticè valemus : filios meos natu majores duos habeo Doctores Med. Parisienses :
cum libellis Academicis et alijs quæ mihi suppetent ad Te mittenda, eorum Theses
adjungam. Si ad illam tuam epistolam non acceptam nihil antehac responsi dederim, non
est quod mireris : neq. enim fieri poterat ut ad eam responderem numquam à me visam.
Si quis Tibi notus in hanc Urbem veniat, si literas tuas mihi attulerit, argenteum
numisma meum ad Te mittam, vel illud committam D. Pels, quando revertetur in
Bataviam. De raritate Exemplarium Orationis Io. Freitagij, de Pharmacopæi
officio,
valde miror : fortè tandem aliquando in manus nostras deveniet. Fasciculum
illum tuum mihi destinatum quem misisti ad D. Vander Linden, nondum accepi, sed in
dies avidissimè expecto, ut ex eo videam quid Africa vestra novi pepererit ab aliquot
annis : si putarem eum citò mihi non redditum iri, rogarem Te ut saltem mitteres
Syllabum eorum quæ in eo continentur. Dominum Pels nomine tuo salutabo, eiq. revertenti
tradam semina quæ requiris, Tibi offerenda, si ea nancisci potuerim. D. Cantero,
quamvis uxorem duxerit, salutem meam nuntiabis, si placet. Riolanus noster vivit

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 12 janvier 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1103&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons