À Christiaen Utenbogard, le 22 mars 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 55 vo.

Clarissimo viro D. Christ. Utenbogardo, Ultrajectum.

Vir præstantissime,

Quuumuoniam sæpius de Te cogito,
iterum scribo, quia vivo et valeo : idem de Te et pro Te voveo. voveo. Dionys.
Ioncquet, amicus meus et Collega, et novus noster Professor Bota-
nicus, mihi pollicetur se mihi daturum, Tibi mittenda semina istius Geranij
Americani noctu lucentis, quæ est habiturus æstate proxima : in-
terea v. mihi tradidit semina cypressi, phyllireæ, et abietis, quæ
hîc habeo præ oculis in mensa mea : quæque Tibi mittere paratus
sum, si quotiescumque idoneum nactus fuero vectorem vel tabellarium. Si quis
ex hac Urbe discedat mihi notus, qui Bataviam vestram adeat,
ea Tibi per illum mittam. Si Dom. Thuanus, in Senatu Paris.
Præses, Legationem suam apud vos perficiat, quod adhuc incertum
est negotium, semina illa pyxide includam, quæ Tibi fideli manu
tutòq. reddentur. Hîc etiam habeo quoddam semen boni odoris, quod
esse dicitur Scorzoneræ Hispanicæ : radix est edulis et præstantissimi
saporis : eam seminaveram ante biennium in villa mea, hinc
dissita quatuor milliaribus : mirum dictu quanta copia pullu-
laverit : nec tamen inde mihi remanet ullum semen, quod propter
radicum copiosam segetsobolem neglexit hortulanus noster :
sed alicunde habeo, nempe à quibusdam Monachis ad quos missum
est ex Hispania. Nisi tale semen apud nvos suppetat, mittam
Tibi cum alijs : scribe ergo, et mitte tuam Epistolam ad amicum
nostrum, eúmq. virum optimum, D. Vander Linden. Senior
noster D. Riolanus hîc obijt 19. Febr. anno æt. 77.
Plura quæ scribam non suppetunt. Vive, Vvale, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Die Veneris, 22.
Martij, 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 22 mars 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1110&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons