À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 mars 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 54 vo.

Clarissimo viro D.D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

O suavissimam tuam Epistolam quam nuper accepi, Vir Cl. quæ
tamen quandonam scripta fuerit, nescio, mensem enim aut diem non appo-
suisti : sed parum refert : per eam enim intelligo Te omnes meas accepisse,
præter postremam meam, eámq. brevissimam, quam ideo ad Te scripsi
23. Febr. ut Tibi Senioris nostri Cl. Riolani inopinam ferè
mortem indicarem. Sed ad tuam venio.

Celsum illum toties ac tamdiu promissum tandem non obtinui,
nec in postremum obtinere spes ulla est remanet : sunt enim libri ejus omnes
suppressi in loco magistratus authoritate clauso, usque ad finem
litis quæ viget inter ejus liberos, tum propter adeundam hæreditatem,
tum etiam ob exhæredationem quam Ille et ejus uxor instituerunt,
minoris natu Filij, ex optimorum Patronum consilio, qui ut
eam emetat atque destuat, omnem deinceps movebit lapidem :
ejusmodi a. etiam injustè litigantibus hîc omnia facilè patent ; nec tantæ
litis finem ausim sperare : si tamen aliter se res habeat, de illo vel
prece vel pretio Tibi comparando, nullam curam obmittam. Gra-
viter doleo, quod illum mihi toties promissum, ante obitum non tradiderit ;
in causa fuit ejus tenacitas, ne dicam senilis morositas, in dies adaucta
mortis imminentis metu : alia multa mihi numquam petenti longè
etiam meliora se daturum promiserat, quæ nec accepi, nec accepturum spero,
de ijs enim dicitur nihil scripsisse, nec quidquam cuiquam mandasse : illa
a. erant scripta ejus, et libri quidam : quæ tamen nihil moror : ^ Libris non careo, nec/ indigeo : scripta v. qualia-/ cumque illa essent, nulli/ potuisset tutius committere/ vel commendare : me semper/ enim habuit amicum optimæ/ fidei : nec tamen præstitit : sic erat
in fatis, ut post multa officia optimo Seni præstita, ille moriens
mihi decoqueret : et hoc inter familiaria senum vitia repono, vel
ingratitudinem, vel contemptum, vel oblivionem : jam idem in alijs
senibus expertus sum, qui etiam moribundi de morte non audent
cogitare, et ulterius vivere sperantes, de ultima voluntate nihil
decernunt : nec tamen deceptus sum, quia vix unquam inde aliquid speravi. Sed
sinamus ista, nullius deinceps momenti futura.

Celsus tuus quandonam prodierit ? an ante mensem Iulium ?
utinam possem Tibi in tam laudabili negotio suppetias aliquot ferre ! certè
summam nobis injuriam fecit obitus Cl. viri D. Ren. Moreau,
qui sese mihi ultro obtulerat, ut in illa editione Tibi gratificaretur plurimùm
inserviendi.
Verùm quid facerem, Mors nemini parcit.

Habebam Genuæ summum amicum D. Alcidium Musnier, Doctorem
Medicum, virum optimum, per quem multa nobis ex Italia
potuissent detegi ac manifestari atque doceri : sed qui ei factum sit nescio,
propter luem pestilentem quæ atrociter circa Genuam sævijt à novem mensibus :
imò nec mihi notum est an adhuc superet, an vitalibus occubet
umbris. In Hispania et in Lusitania Medici libri paucissimi typis
mandantur : ut et in Italia, propter luem pestilentem pestem, adhuc grassantem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 23 mars 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1111&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons