À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 juin 1657
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 58 vo.

Cl. viro D. Vander Linden,
Med. Doct. et Prof. Leidam.

Ecce pauca scribo, Vir Cl. ut Te moneam me non habere nec unquam
vidisse tuum Universæ Medicinæ Compendium, quinque centurijs etc. Franekeræ,
apud Ulr. Balck, 1630. in 4. Addita est Centuria, etc. ut et Medullam
Medicinæ, ibid. 1642. in 8.
quæ ideo Tibi refero, ut per Te obtineam, si væ-
nales prostent : pro ijs itaque Te rogo, ut tandem habeam. Quî valet
et meminit nostri D. Utenbogardus, Med. Ultrajectunus ? nescio an
accepit quandam pyxidulam, in qua erant inclusa quædam semina,
quæ illi reddenda commisi Œconomo D. Thuani nostri apud vestros
Ordines Legati. Audio iatricum aliquid nuper editum Ultrajecti. Ante Intra
mensem habebimus Varandeam, in folio, Lugduni editum. Iupiter
Capitolinus malè habet Romæ ex læsa retentione intestinorum et
vesicæ : si pereat, malè plurimum erit Loyolitis, à quib. totus corpore
et animo possidetur. Non omnino desijt lues pestilens Romæ, quæ in dies
exacerbatur Genuæ, et circa Neapolim. Hîc typis mandatur liber
Sim. Sethi, GræcoLatinus, in 8. Audio in Italia prostare optimum
quendam librum, nempe Sylvatici, doctissimi Medici Consilia et
Responsa Medicinalia, in fol.
quæ huc nondum appulerunt. Nuper
ad me scripsit quidam Medicus Bruxellensis, dictus Rob. Farvaque,
cui statim respondi : Ille tui meminit in sua Epistola : ad me quoque
accessit quidam Brito, qui antehac vidit Italiam, qui Te Leidæ
novit : est valdè melancholicis, nec tamen ignarus : sed parcus eruditorum

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 juin 1657. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1117&cln=s

(Consulté le 05.10.2022)

Licence Creative Commons