À Johann Georg Volckamer, le 10 août 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 59 vo.

Clarissimo viro D. Volcamero, Med. Doct. Med. Noribergam.

Ut tuis respondeam postremis, vir Cl. per me nullo modo stetit quin
vir præstantissimus D. Rolfinckius jam accepit libros tamdiu expetitos :
in causa fuerunt longior hyems, itinerum difficultas, et per atrocissimos
Bellonæ furores impediti commeatus : quæ quidem singula simul et semel
concurrentia, infirma per se hominum consilia nimirum quantum superant.
Utinam tandem in ejus manus deveniant. De novis Riolani operibus
præ subijciendis ne γρυ quidem : ambo ejus filij, quorum unus est Abbas
et sacerdos, nec tamen ideo melior, alter Advocatus, sed parum frugi, ideóq.
à Patre exheredatus, acriter inter se litigant : unde fit ut quid de ex illis sit
sperandum vix ac ne vix quidem videam. Danus ille nobilis cum tuis literis
nondum à me visus est : nec forsan accessit Parisios : nihilominus tamen pro
librorum pretio Tibi à me debito egi cum D. Picques, per quem cum præsentibus
meis statim accipies, ex secundum schedulam ad me transmissam, pro quib. singulis
gratias ago amplissimas, utinam et possim referre. De Spongia stibij quæso
memineris : De Asia Phil. Briet typis brevi mandanda hîc agitur :
interea v. alterius Loyolitæ Asiam, à te expetitam, heri misi Lugdunum,
ad amicum nostrum clariss. D. Sponium, ut ejus ope Tibi reddatur. Alterum
librum G. Fournier Geographicæ Orbis Notitiæ non mitto, quia novam
ejus editionem mihi professus est se adornaturum Bibliopola : quod si
fecerit, tot ejus quot volueris exemplaria transmittam : sin minus,
(est enim mendacissimus iste nebulo) ad veterem editionem recurremus. Sed
antequam finiam, indice mihi quæso quis sit quidam Thomas Reinesius,
qui Variarum Lectionum libros tres edidit, Altemburgi, in 4. anno 1640.
Videtur ille mihi vir esse doctissimus et multæ lectionis in rebus Criticis,
ac Medicis, et in linguis Orientalibus : si superet aura vescitur ætheria, nec adhuc vitalib. occubet
umbris, ad eum scribam, ut eum salutem, de tanto labore ei congratuler,
eúmq. de quibusdam moneam consulam quæ mihi non omnino satisfaciunt. Vale, vir præs-
tantissime, doctissimos tuos Collegas saluta meo nomine, et me ama. Tuus
ero in æternum, et ex animo

Guido Patin.

Die Veneris, Divo Laurentio sacra, x. Augusti, 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 10 août 1657. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1118&cln=s

(Consulté le 21.01.2021)

Licence Creative Commons