À Johannes Antonides Vander Linden, le 21 septembre 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 64 ro.

Clar. viro D.D. Io. Ant. Vander Linden, Doct et Prof. Med. Leidam.

Magnum et ilustre munus tuum accepi, Vir Cl. magnum inquam et eximium,
ac præter expectationem meam verè maximum : tum liberalitatis, tum bonitatis, et amoris et
in me tui certissimum argumentum : nempe 4. Exemplaria tui Celsi, elegantissimæ editi-
onis, cui nomen meum, singulari illa quadam tua quam numquam promerui gratia, præfigere digna-
tus es : pro quo donario gratias Tibi ago quàm possum maximas ; utinam et possem referre,
tam proprio meo quàm filiorum meorum nomine, quorum Bibliothecam doctis tuis elu-
cubrationibus ditari et locupletari voluisti. Utinam possim aliquando Tibi
pro tot officijs atque muneribus retaliare, imò et cum foenore, prout
debeo, liberali manu rependere. Exemplaria illa duo, Carpentarij et
Riolani Nancelij
, commodo tuo remittes, neq. enim ijs valde indigeo : de Aretæo in
posterum, et brevi curabo : adibóq. novum illum Custodem Bibliothecæ
regiæ, D. Colbert, virum mihi planè ignotum, à quo quantum in me erit,
vel impetrabo vel extorquebo, quidquid in rem tuam in sua manu penes se habuerit.
Proximè mittam per Elsevirium, quando fasciculos suos conficiet, quæ hîc
habeo Tibi destinata, imprimis v. Petronium de victu Romanorum : Instit.
Riverij : Medicinam Anti-Hermeticam Fontani
 : et alia : ante finem mensis
ex Bibliopola Lugdunensi Varandæum expecto. Hippocratem Calvi, Copi, Leo-
niceni et A. Brentij, hîc habeo, Basileæ editum, in fol. 1526. quem Tibi
offero, ne eo careas, si fortè indiges : alium nec vidi, nec habeo : de tuo tamen
inquiram à nostris mangonibus. Celsum tuum, quem tam magnificè meum quodammodo fecisti,
legam in posterum et excerpam. Vale, Vir Cl. et me ama, tuum æternùm
futurum

Guidonem Patinum ., d

Parisijs, die Ven.
21. Sept. 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 21 septembre 1657. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1124&cln=s

(Consulté le 28.01.2021)

Licence Creative Commons