À Johann Garmers, décembre 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 65 vo.

Clar. viro D. Ioan. Garmers, Doct. Med. Hamburgum.

Certè diu Te quæsivi, Vir Cl. de Te anxius, tuáq. valetudine.
Nunc v. præ gaudio gestio, quod sciam Te valere, méq. à Te amari,
quod antehac admodum exoptavi. Quod nactus sis eximium
Patronum, serenissimum Principem, seriò gratulor. Lud. Dureti
Commentarius in Coacas Hipp.
recentis editionis Gasp. Meturas
jampridem omnium manib. teritur. Proximis diebus unum ad Te mis-
surus sum exemplar compactum, per eamdem illam viam quam mihi indicasti : nec per
me stabit quin eum brevi accipias. De Seniore nostro Clar.
Riolano nihil habeo quod dicam : jampridem enim ingressus est
viam universæ carnis : obijt enim die Lunæ, 19. Febr. hujus anni,
penè octogenarius. Filij mei Te salutant, ut et Ego, et
D. Christianum Bunckium. Lugduni ad Rhodanum sub
prælo currunt omnia Opera Io. Heurnij, in fol. Genevenses Typo-
graphi novam editionem absolvunt omnium Operum damnatissimi
nebulonis et perniciosissimi impostoris Cacophrasti Paracelsi ;
quæ tres habitura est tomos in folio. Hîc planè jacet summo suo
merito Stibium, et planè obmutescunt præ pudore Stibiales
nostri, adeo multas strages edidit tot familiarum incommodo vene-
natissimum medicamentum. Io. Varandei, Med. Monsp. opera omnia nuper
prodierunt Lugduni, in fol. Utinam multos ei similes haberet
isthæc Academia. Hîc habeo Consilia medicalia Sylvatici,
Patavini Professoris, in folio edita ante annum : jampridem de ipso
Authorem audivebam : sed opus ipsum spem meam non superavit.
Harveus, vir doctiss. Circularis motus sanguinis auctor et
inventor primus, ab aliquot mensibus Londini vitam cum morte
commutavit. Omnes viri boni et eruditi moriuntur : ille solus
non moritur, per cujus ambitionem et avaritiam concutitur à
tot annis orbis terrarum universus. O Deus, usquequo Domine, usque
quo !

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, décembre 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1127&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons