À Johann Georg Volckamer, le 22 février 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 66 ro.

Clariss. viro D. Volcamero, Medicinæ Doctori, Noribergam.

Ecce tandem adsum, vir Cl. et ad officium revertor ad Te scribendi,
duabus tuis responsurus. Quod à Pomero vestro 14. Imperiales acceperis,
non est quod habeas mihi gratias : illas enim ego Tibi debeo : hoc debeo quod solvo,
et quod solvo adhuc debeo. Brevi ad Te mittam et ad D. Nocolaï, novam Editionem, eámq.
quartam, renovatam et adauctam, Enchirid. Anat et Pathol. του μακαρ[ιτου]
Riolani, in 8. cum Geographica Orbis notitia P. Fournier, Iesuitæ.
De Tassini folijs Geographicis nihil potui rescire, quod ejus Bibliopola,
et ipse Tassinus ambo obierint : et eo deterius, quod nullo fuerint hîc
in pretio, propter Atlantem majorem, terties hîc typis mandatum : et
propter aliam Geographiam Gallicam cujusdam Patris Loyolitani ; dicti
Phil Labbe, quam si volueris mittam : Cl. virum D. Thomam Reinesium,
eruditorum sæculi nostri Phænicem ex animo saluto : ad quem congratulationis
causa aliquando scribam, dum mihi per otium plus licuerit. Nunc enim totus
sum in auspicandis Prælectionibus meis publicis in Auditorio regio.

Tamdiu desideratos libellos duos pro D. Rolfinckio quod tandem acceperis,
gaudeo : pro Asiæ descriptione quam accepisti, nihil quidquam debes : eam
utinam æquè gratam habeas quàm grata mente Tibi offero. Fasciculum
tuum accepi à 4. diebus tamen, in qua tres libros reperi à Te indicatos, pro
quib. quale volueris pretium offero : ^ interim ago gratias quan-/ tas possum maximas. Meletium et Ruffum Ephesium
Græcè editos nec vidi nec videre potui : quos utinam haberem, ut ad Cl.
virum, D. Rolfinckium mitterem, qui ijs indiget.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 22 février 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1129&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons