À N. de Villedon, le 20 septembre 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 73 vo.

Cl. viro D. de Villedon, Medico Sancerano.

Torquet te locus Hipp. Empyematum terminus est
umbilicus
. Hîc empyematis nomine omnem intelligi velim puris
collectionem, eam v. præsertim quæ fit in aliquo recessu
abdominis, vel circum viscera, unde per membranarum conservationem fertur ad umbilicum, ut
aliquando contigit per eam viam pus excerni, quod me vidisse
memini : nec dubito Hippocrati visum et observatum ; quæcumq.
enim ille vidit ac observavit inter medendum in suis peregrina-
tionibus, statim ille vir magnus omnium quæ contigebant, obser-
vantissimus, scriptis consignabat, unde fit ut in ejus libris
hodie longè plures appareant ac habeantur Observationes quàm
præcepta : quod apprime observandum est ab illis qui ejus librorum
Lectioni incumbunt : multa enim etiam optima illic habentur,
quæ vim habere non possunt præcepti universalis, verùm dumtaxat
privati casus, rarò contingentis, et rei quæ observetur
dignissimæ. Non Sic non rarò colligitur pus in varijs locis alvinæ regionis ;
sed rarum est illud excrevi per umbilicum : non est tamen impossibile,
si Natura impellente, malignus humor venæ umbilicalis ramum
subeat, per quam interdum erupit sanguis, vel serum hydropico-
rum. Sic Gal. observavit comm. in Prognost. Hipp. pus interdum cum
urinis excretum fuisse, quod à renibus non prodiret, sed à partibus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À N. de Villedon, le 20 septembre 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1141&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons