À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 janvier 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 76 vo.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Tandem Gassendum Tibi destinatum, imò debitum, Lugduno accepi ; quem
illico fasciculo suo inclusit D. Angot, cum sequentibus quos ad Te mitto : nempe
illi a. sunt Enchirid. Anat. et Pathol. Riolani, duo exemplaria, quorum
unum Tibi seliges, alterum nomine meo, si placet, offeres D. Van-Horne,
Collegæ tuo doctissimo, cum salute mea amplissima. Reliqui sunt Simeon
Sethi
, GræcoLat. 8. Phil. Douté, de succo Cyrenaïco : quæ singula Tibi offero,
gratóq. accipias velim : nec tam Tibi do, quàm reddo, plura enim longè Tibi
debeo, quib. solvendis sum forsan impar. Tres sequentes ad Te mitto,
quia sic voluisti, quos forsan postquam videris, remittere non gravaberis : de
quib. tamen ad libitum tuum decernes : ij sunt Noctes geniales Nardij : 4. Scribo-
nius Largus Rhodij
 : 4. et Io. Bapt. Personæ Scholia in tres Gal. libros de venæ
sectione : 4. cum aliquot Thesibus
. Hodie incidit in manus meas libellus
quidam, exiguus admodum et parvæ molis, duorum dumtaxat foliorum,
cujus in Nomenclatore tuo non meministi, ideóq. ejus titulum Tibi hîc apponam.
Io. Roquetij, Santonis, Diorismi de Sanguinis missione ex Hipp. Galeni, et
aliorum nostri Seculi Medicorum celebrium monumentis concinnati. Ad Senatum
Rupellanum. Rupellæ, Apud P. Haultinum. 1576
. In eodem illo tuo
Libro de Scriptis Medicis, pag. 386. leve erratum, si placet emendabis : repones
nempe Disputationem de Monstro Lutetiæ etc. inter opera Riolani Filij, eámq.
expunges ex operibus Riolani Patris : et inter libros Rional Filij non recen-
suisti ejus Anthropographiam, Parisijs editam in folio, ante annos decem,
anno nimirum 1649. quam si non videbis habeas, eam facilè ad Te mittam : ille
magnum est opus, Bibliotheca tua, imò Te et amore tuo dignum. Sed dic quæso :
cogitásne de nova eáq. tertia editione tui Nomenclatoris, de Scriptis Medicis ?
Opus illud tuum quod habes in manibus, de quo ante aliquot menses ad me
scripsisti, proceditur diligenter et belle : quandonam speras illud prælo
subjicere ? super his duobus responsum tuum expecto, aut saltem expeto.
Hîc habemus ex Urbe vestra novum librum in fol. Tribunal Medicum,
Magicum et Politicum Casp. Calderæ etc.
Non est ille miles gloriosus
Plauti, sed Rhapsodus Hispanus, barbarus, qui bonæ menti numquam
litavit, aut saltem qui eam quam profitetur artem, non parum intelligit. Lati-
nitatem ejus et frequentes barbarismos excusatos habeo : typographica sphalmata
quæ quamplurima sunt, nihil moror : sed alia multa supersunt ejus
peccata, quib. in hoc 2 sæculo 1 erudito Scriptores debent carere, nisi se
putent humano generi fucum facere posse insolenti quadam barbarie et
non ferenda impudentia : hoc tamen solo laudandus quod amet ac magnifaciat
Hippocratem. Sed dum scribo, ecce responsum mihi defertur Salmurio, quod pro Domino Gronovio,
quem ex animo saluto : Te quoque Vir Cl. Vale ergo, vive, et me ama. Totum tuum G.P.

Parisijs, 3. Ianu. 1659.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 janvier 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1145&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons