À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 janvier 1659
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 78 ro.

Clarissimo viro D.D. Vander Linden, Medicinæ Doctoris et Prof. Leidam.

Ecce tuas accipio, Vir Cl. cum Epistola D. Fontani, datas xvi. Ianu. quib.
planè me recreatum agnovi : eas mihi reddidit Mercator noster D. Darli, alias
etiam in posterum redditurus. Si tamen aliquando volueris ad me scribere, tuis
sequentem impone epigraphem. A Monsieur Monsieur Guy Patin, Docteur en
Médecine de la Faculté de Paris, et Professeur du Roy, au Carrefour du
Chevalier du Guet, à Paris
. Dominum Clariss. virum D. Gronovium ex animo saluto, et officiorum
omne genus illi offero. De responso tuo, super Præfatione Eusebij Scaligeriani,
gaudeo et gratias ago : palpum istum mihi obtursebat Utenbogardus noster
in Epistola sua ad me scripta ante sex menses : quod quare fecerit, nescio : sed valde
angebar, undabam cuiquam talequid venisset in mentem : forsan dum mihi favere
vellet, et inde gloriam aliquam mihi conciliare speraret hac via, nominis mei mentionem
aliquam fecerat, etc. sed sinamus ista. Novam istam Eusebij editionem habere
nolo, ideóq. Tibi gratias ago : veteri contentus, ubi prostat Clarissimi cujusdam
viri nomen ad quem miserat Ios. Scaliger, et sua propria manu tantum munus
cohonestavebat. Tu nihil mihi debes, ego multa Tibi, imò omnia debeo, et quæ
possum offero. Vis tecum poeticè loquar, dicam certè ex animo, quod ille apud Virg.
tu sceptra Iovemq. concilias, tu das epulis accumbere Divûm : Malo mihi habere
amicum Tibi similem, quàm multos Principes sive Regulos. Amicus novus, vinum
novum, veterascet, et cum sanitate bibes illud
. Vestri Elzevirij votum laudo de excu-
dendis omnibus Operib. Hofmanni : et in hujus voti partem venio ; symbolámq. meam
conferam ex animo, id est MS. illa omnia quæ hîc habeo, nec cuiquam alij tradam,
ea spe fretus quam mihi facis in posterum venturæ illius editionis, quæ
Rempublicam Medicam eruditiso libris fœtu locupletabit. Interea v. puto inquirenda
esse Sevonis illius Hofmanni Opera quædam quæ non habeo : nempe Commenta-
rios ejus auctiores in Gal. libros de usu partium
 : et ejusdem Post. Curas in Gal.
De ijs duobus angor, de ijs enim quib. nempe audivi tamen, nec unquam vidi: sunt quærendi in
Germania, et præsertim Noribergæ, ^ apud D. Volcamerum. Operationes illæ Franc. Tevenin,
regij apud nos Chirurgi, vulgari stylo Gallico sunt conscriptæ, ac ut inter nos loquimur, sed non
accurato illo et eleganti, quo suas Epistolas antehac scripsit Balzacius,
quas forsan legisti, aut saltem legere potuisti, quandoquidem Tibi non
est ignotum idioma nostrum. Nullum habeo in Hispania Medicum, à quo
possimus illud quod postulas auxilium pro tuis Scriptis Medicis obtinere :
si tamen nobis succedat negotium quod in ore multorum et ex voto bonorum
fervet : si nempe Rex noster in uxorem ducat Hispaniarum Regis filiam
illam unicam, haud dubiè succedet Pax illa optatissima, et toti Christiano
Orbi admodum necessaria : eóq. nomine hîc habebimus Magnatem aliquem Hispanum,
qui Medicum aliquem secum adducet, qui vel me videbit, aut saltem ego eum videbo.
Hoc ipsum fecerat Legatus ille dux de Pastrana, qui anno 1612. Parisios
accessit, pro conjugio tunc temporis tractando et confirmando Regis nostri piæ
memoriæ Ludovici 13. Secum habebat Medicum eruditum ac elegantis ingenij, quem
secum in consilium Medicum ad Medica consilia potiùs novitatis quàm majoris doctrinæ gratia secum adhibebant
Seniores nostri Altinus, Ballonius, Ellinus, Ioan. Duretus, Lud. filius, Simon Pietreus, bone
Deus, quantus vir ! Fran. Portus, Decadis Medicæ author, Nicol. Pietreus, Sim. frater,
Iac. Cusinotus
, ^ Riolanus, Carolus, Andr./ du Chemin, C. Buvardus, alijq. viri optimi. Aderat ille Disputationib. nostris publicis, et inter-
dum etiam non rogatus sententiam suam proferebat : nostris Senioribus licet peritissi-
mis et in artis operibus exercitatissimis atque consummatissimis, audacius venam
secabat, et majore copia sanguinem detrahebat : et Hispaniam suam laudabat
tanquam altricem bonarum artium, à qua nostri, inquiebat ille semibarbarus, puriorem suam
Medicinam didicissent : quam nec ille habebat nec unquam hactenus habuit Hispania,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 janvier 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1149&cln=s

(Consulté le 17.05.2021)

Licence Creative Commons