À Sebastian Scheffer, le 7 mars 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 78 vo.

Clariss. viro D. Sebastiano Scheffero Doct. Med. Francofurtensi.

Gratias ago Tibi singulares pro tua in me benevolentia et amore, gaudeóq. quod
nominis mei memoria Tibi planè non exciderit : certè sæpius de Te cogitavi, sed in posterum
ad Te scribam, ac efficiam ne quid pereat mearum ad Te literarum : tu quoque
poteris ad me scribere per Tornesios fratres, Typographos Genevenses, qui bis quotannis
Francofurtum adeunt, ad vestras nundinas : indéq. libros præsertim novos referunt,
ex quib. nonnullos seligo, eorum catalogo ad me transmisso. Lucam Stenglium
si novis typis mandari curaveris, certè multos bonos viros Tibi devincires, imò bene
mereberis de genere humano, ut retundatur impudentia tot nebulonum, Chymis-
tarum, et Semi-Dogmaticorum, qui stibio suo quoslibet hîc occidunt populariter,
ferei nostri seculi horrenda impunitate abutentes. Itaq. rogo Te ut seriò in-
cumbas in eam curam, déque tuo proposito me moneas : sunt enim et alij tractatus
ejusdem naturæ qui commodè et facilè Lucæ Stenglio superadderentur, de eadem materia :
præsertim Theses aliquot Medicæ, quas ad Te mittere in eam rem non gravabor :
sicque

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 7 mars 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1151&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons