À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 mai 1659
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 81 ro.

Eidem.

Postremam tuam accepi, Vir Cl. quam miseras ad D. Bigot : (puto
illum nondum esse Abbatem, interea tamen pinguem et opimam aliquam Abbatiam
illi exopto, quæ vix haberi potest in Gallia, ut nunc vivitur absque nummis
præsentibus ;) gaudeo quod melius Tibi sit : sed da operam ut in dies recurrat
firmior et fortior tua valetudo, tum postea seriò gaudebimus περι του
ραισμου. De Sim. Moineto gratias ago : jamdudum novi hominem : utinam sapiat
in posterum : revera matrem habet cervicosam et impiam, sed infirmam et plusquam
septuagenariam : dabit Deus his quoque finem. Nihil habeo novi de Iano Rhodio ;
scripsi tamen Venetias ad amicum, super illo Viro, qui nos moneat de ejus vel obitu vel
convalescentia. Libellos illos duos de ætate Mundi, de quib. scribis, Is. Vossij et Georg. Hornij,
à Te expectabo. De quib. libellis, ut et de intricata quæstione qui in illis continetur
nuper actum est post cœnam, apud D. de Lamoignon, Paris. Senatus principem, virum erudi-
tum, ac eruditorum fautorem, quem singulis hebdomadis semel inviso, et cum eo cœno :
sed ut solebat Petronius Arbiter cum amicis, erudito luxu. De tali quæstione cùm peteret
Ille quid sentirem, respondi ex authoritate Divi Thomæ Aquinatis, tale quid in quæstionem
revocari non debere, propter authoritatem sacræ Scripturæ : quæ si non esset, certè Mundus ipse
longè senior deprehenderetur quàm vulgò putatur
 ; ut privatis amicis referre solebat
vir summus Galilæus Galilæi : ex quo responso meo Ille subrisit, et finem imposuit curiosæ quidem, sed parum
fructuosæ disputationi. Io. Wierum sæpius laudavi, etiam publicè ; gaudeóq. quod sine
gula ejus Opera simul excudantur : eum itaq. expecto, cum Gul. Pisonis Indica Historia, etc.
Dominus Gronovius
quî se habet ? quid novi molitur ? Si Elsevirius typis mandaverit librum Gallicum,
sub hoc lemnate, Le Cabinet de la maison d’Austriche, mitte quæso exemplar, cum alijs in
fasciculo reconditis. Cl. D. Rompfio, auditori meo frequenti, tuam reddidi. Cogitàtne
Tulpius de nova editione suarum Observationum ? utinam fiat. Vale, et me ama.
Datum Parisijs, die Ven. 30. Maij, 1659. Tuus totus Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 mai 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1157&cln=s

(Consulté le 11.05.2021)

Licence Creative Commons