À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 août 1659
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 82 ro.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, etc. Leidam.

Vir Cl. etsi jamdudum sit ex quo nihil ad Te scripserim, vixq. habeam ali-
quid quod ad Te scribam, ecce tamen scribo, ut duabus tuis respondeam. Dominum
Romphium aliquando video, virum bonum, candidum, et solertem, verè dicam, omnium
bonorum amore dignum : non est itaq. quod illum mihi commendes : malim ego illi à Te
commendari : ille certè nulla commendatione apud quemquam indiget : Virtuti simillimus
mihi videtur, quæ apud Poetam dicitur, Divitijs animosa suis. Folium quod Tibi deest
ex Gassendo, adhuc expecto à Typographo Lugdunensi : quamprimum habuero, ad
Te mittam : hîc habeo parvum fasciculum, quem famulo D. Elseverij tradam,
qui hîc moratur in expectatione librorum suorum, qui hactenus ad nos advehi non
potuerunt, propter ventos minus faventes. D. Bigot, (cui pinguem et opimum optamus
Episcopatum, neq. tamen ideo assequetur nisi præsentib. nummis emere voluerit, sic
enim apud nos vivitur, et aliter hæc sacra non constant,) vir optimus ac doctiss. clariss. : Te
salutat, postremam tuam illi ostendi : cras profecturus est ut Italiam lustret universam :
Dominus Deus ducat et reducat virum optimum. Libros illos quos Te mittere indicas,
et de quib. hîc mecum egit D. Ledenam, patienter expectabo : interea v. Tibi gratias
ago quam possum maximas pro tot beneficijs. Si de tam intricata quæstione
plura scribant in posterum Vossius ac Hornius, erunt etiam habenda. Clariss.
viros saluto, Gronovium, Hornium, Van-Horne, Utenbogardum ; ut et Te ipsum,
quem habeo tanquam florem, imò Caput ac Principem amicorum. Vale igitur,
vir præstantissime, et me, quod facis, amare perge. Dabam Lut. Paris.
die 28. Augusti, 1659.

Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 août 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1159&cln=s

(Consulté le 27.11.2020)

Licence Creative Commons