À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 mars 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 84 vo.

Clarissimo viro D.D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ Doctoris, Leidam.

Duab. tuis responsum debeo, Vir Cl. quarum priorem ante sex septimanas accepi : posteriorem
v. per Cognatum tuum, à paucis diebus. De meo in Te amore numquam erit quod dubites.
Filium tuum quotiescumque miseris in Galliam, fac ad nos veniat, eum tanquam meum
excipiam, communi mensa et foco ; et ac cubiculo privato utetur tanquam suo. Hîc festivus dies
sperabatur circa initium Iunij, pro Rege nostro Lutetiam reversuro, cum nova sua
uxore, et tota Aula ; quem Urbs populosissima magnâ pompâ excepisset maximo
strepitu et magnis sumptibus : sed hæc omnia non tam citò evenient ; aulica negotia
magnis varijs sunt obnoxia mutationibus etenim ex quo Suecorum rex vitam cum morte
commutavit, regio isti conjugio proximè ut videbatur futuro, impedimentum objecit
et moras attulit Hispanus, infaustam valetudinem causatus, per quam ei non licet
tam citò ex sua regia discedere : in alium idcirco mensem differtur istud conjugium, sed
nemo scit an in proximè sequentem, an in autumnum. Sed ut ut sit, quandocumq.
Filium tuum mittere voles Parisios, eum plusquam meum hîc habebo, et quamdiu
volueris detinebo : si adultior ac ætate proventior fuerit, facilius discet, ac ex ijs quæ
videbit et audiet, amplius magis proficiet. Hippocratem Calvi Tibi offero, et quando volueris
mittam : editus est Basileæ apud Cratandrum, anno 1526. nec morabor, ne diutius indigeas.
Gratias ago pro vestro Slendrio : et hîc apud nos plures sunt Slendriani : imò deteriores non-
nulli, qui Medicinam faciunt ac si Turcæ essent : quasi Ars nostra decipula esset vel impos-
tura quædam, exhauriendis ægrorum loculis excogitata. Ejus qui præfatus est ad Cælium
Aurelianum, nomen nescio, nec scire facile est, quum Ille sciri noluerit : ideóq. επεχω,
και ουδεν οριξω. Annon fuit Iac. Goupilus, Med. Paris. et Prof. regius, qui cùm esset
vir doctissimus, multorum librorum editionem promovit ? Cognatus tuus D. Kinschotius
est mihi commendatissimus : omne officiorum genus illi obtuli, quum tuam mihi reddidit. Dum
hîc de Te confabularemur in Bibliotheca, D. Rompfius intervenit, cum quo abijt. Ne
dubita illum mihi fore carissimum, si quid à me requirat, et vel ope mea indigeat. Quid
apud vos moliuntur novi vestrates Typographi ? Quid nobis sperandum de novis epistolis
Hug. Grotij ad Belgas et Germanos ? quid de tomo 3. Riveti ? quid de Wiero tuo ? Viros
clarissimos saluto, D.D. Gronovium, Van-Horne, Vorstium et Filium carissimum. Tu v.
Vir Cl. vive, vale, et me quod facis, amare perge. Datum Lutetiæ, 26. Martij, 1660.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 mars 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1165&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons