À Johannes Antonides Vander Linden, le 10 juin 1660
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 85 vo.

Clarissimo Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Si rarius ad Te scribo, Vir Cl. non est quod sequius quidquam de
me censeas, aut de amore meo dubites ; sæpius enim imò quotidie de Te
cogito. Fasciculum adorno, sed quoniam fieri potest ut eum non tam
citò accipias, monitum Te velim super nova illa editione quam paras
de Scriptis Medicis, me hîc habere novum libellum Tibi mittendum
cujus lemna sequitur. Vita Cl. Galeni Pergameni, Medicorum
Principis, ex proprijs Operibus collecta, per R.P. Phil. Labbeum, Soc.
Iesu Presbyterum : Ad V. Cl. Guidonem Patinum, Doctorem Medicum
Parisiensem, et Professorem regium, etc.
Si quis mihi occurrat qui Hollandiam
petat, haud dubiè ad Te mittam : est enim libellus paucorum foliorum. Sequuntur
et alij duo tituli, quorum prior est : Ant. Menjot, Doct. Med. Febrium
malignarum historia et curatio. Accesserunt Dissertationes Pathologicæ, De
Rheumatismo, de bombis aurium, de Catalepsi, de Incubo, de spuria convulsione,
et spasmo Cynico, de Delirio in genere, de Paraphrosyne, de furore uterino.
Parisijs, apud Casparum Meturas, viâ Iacobeâ, sub signo SS. Trinitatis, prope
Mathurinenses. m. dc. lx.
Posterior est. Causæ fluxus et refluxus
Maris, Ventorum et febris intermittentis. A M. Iacobo le Royer in supremo
Normaniæ Senatu Causidico. Felix qui potuit rerum cognescere causas. Parisijs,
Apud Io. de la Caille, Regis Typographum, via Iacobea, ad insigne trium Coturnium.
1660.
De amico nostro D. Romphio nihil aliud audivi ex quo discessit, ut
Argentoratum peteret : in dies aliquid epistolarum ab eo expecto. Quid novi moli-
untur vestri Typographi ? nónne currunt sub prælo Vossij, Grotij, Heinsij
Langueti Epistolæ ?
quid novi expectandum Riveti ? quandonam lucem videbit
Thesaurus Linguæ Latinæ Vossij, et alia ejus posthuma ? ut et Wieri vestri ?
Filij mei ambo Te salutant : Toti fuimus in nuptijs ab octiduo, ex quo Rob.
noster uxorem duxit juvenculam, formosam, bene moratam et opulentam : toti
ejus familiæ, avis, Patri, Matri et alijs Majorib. Medicinam feri ab annis plusquam
triginta : quos omnes et singulos intus et in cute novi. Benedicat Christu tali conjugio.
Carolus à nuptijs abhorret, aut saltem hactenus abhorruit : mavult, inquit,
studere, et meliorum librorum lectioni dare operam :
quod admodum mihi arridet.
Vidistine D. Diodati, Medici Genevensis, librum Medicum ? de Iove quid sentis ? scripsit
ad me Author ipse, se graviter ferre quod in illius editione tot irrepserint
mendæ typographicæ : sed hodie vix aliter libri excuduntur, præsertim
si Auctores abfuerint. Nihil hîc habemus novi, sed in dies avidè expectamus,
an Rex noster uxorem duxerit Hispani regis filiam ? et an Carolus 2. regno
suo Anglicano sit restitutus : in quo video miram rerum conversionem, et
penè incredibilem rerum immutationem. Rectè quidem et acutè Martialis :
Reges et Dominos habere debet, qui seipsum non habet. Tu v. Vir Cl. vive,
vale, ut per multos annos Te habeam, qui sum

Tuus ex animo G.P.

Parisijs, x. Iunij, 1660.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 10 juin 1660. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1169&cln=s

(Consulté le 23.02.2020)

Licence Creative Commons