À Johann Garmers, le 11 septembre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 88 vo.

Clar. viro D. Io. Garmers, Doctori Medico, Hamburgum.

Iucundissima mihi fuit Epistola tua, Vir Cl. per quam certior factus
sum de optimo rerum tuarum statu, et de libris acceptis quos miseram.
Harum latui Vestrati Mercatori ut voluisti, tradidi eos quos optasti libros, nempe Cl.
Gassendi Opera omnia, cum Ballonij
singulis quæ extant, non ligata, ut
per tuam significasti : pro quibus accepi à vestrate Mercatore 62.
libellas Turonensos ; nempe 12. pro Ballonio, et 50. pro Gassendo, quæ
viliori pretio haberi non potuerunt. Ex operib. Ballonij duo tomi vix
supersunt, nempe i. Consiliorum, et Ephemerides. Gassendus non
compactus, nullus repertus est apud nostros Bibliopolas, quib. non bene
convenit cum Lugdunensibus : tuum accepi ab amico, qui rogatu meo in aliquot
menses voluit eo carere, ne Tibi deessem. Audio Te aliquid scripsisse
novi de re Medica : et Lambecium vestratem duos libros scrip emisisse, de
Originib. Hamburgensium, et de Historia rei literariæ : hæc omnia mitte
si potes, per idoneum aliquem vectorem, cui pretium statim refundam.
Si quid aliud cupias de reb. nostris, mittam haud dubiè, nec deero, modò
indices mihi cui possim tutò committere. Filij mei Tibi gratias agunt,
et resalutant : ut ego Te, et Illustriss. virum D. Mollerum, Legatum
olim vestrum, cum Viro Cl. D. Pensorn, cujus manibus bene precor.

Datum Lutetiæ Paris. xi. Sept. 1660. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, le 11 septembre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1175&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons