À Sebastian Scheffer, le 27 octobre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 90 vo.

Clariss. viro D. Seb. Scheffero, Med. D. Francofurtum.

Vir Cl. duas tuas accepi duob. dieb. sese proximè sequentibis,
posteriorem nempe per tabellarium Francofurtensem, die 22. Octobr.
sed illa quandonam scripta fuerit, nescio, neq. enim ullam notam diei neque
mensis apposuisti : alteram tuam 28. Aprilis datam accepi 23. Octobr.
cum tuo fasciculo, pro quib. singulis gratias ago. Melch. Sebizij librum
practicum
hîc multi expectant : dicitur venturus Lutetiam sub finem Novem-
bris, qua tamen via nescio. Gaudeo quod acceperis exiguum illum fasciculum
quem tradidebam D. Seb. Svitzero : majorem tamen Tibi mittere paratus
sum, quod faciam libentissimè modò indices quid cupias de rebus nostris.
De fasciculo Tornesijs tradito, non est quod angaris, vel ad eos scribas :
mittent enim ad me, per Lugdunum statim atque Lugdunum Genevam pervenerit :
interim v. gratias ago quam/quantas maximas pro 4. illis Exercitationibus, et
pro Epistolis Reinesij, quas apprime videre aveo. Calendarium Germanum
ubi accepero statim mittam, ut illico misi tuam Epistolam quam summo gaudio accepit
Amicus tuus D. Mocquillon : sed non est quod veniam depreceris, si per
me tales ad eum Epistolas mittere volueris : imò gratum mihi facies si aliam
occasionem Tibi inserviendi mihi subministraveris. Pro Opusculis Casp.
Hofmanni
olim nostri, ad quorum editionem accingeris, gratias ago quantas
possum maximas. Agyrtarum impudentiam et publicam sæculi
calamitatem satis mirari deterere non possum : miror enim quomodo tanti nebu-
lonis illius Io. Aubrij fama etiam hîc pessima, ad vos usque pervenerit.
Paucis hominem depingam. Impudentissimus ille juxta ac imperi-
tissimus blatero Monspelij natus est ante annos 50. In adoles-
centia sua, actoris causarum filius, Chirurgiæ se dedidit cujus studium
paulo post abjecit, saluti suæ fuga consulens, ut lethale suspendium quo
vitam finivisset
vitaret, propter homicidium qu in caupona à se perpetratum :
tunc abijt in Italiam, ubi se fecit Monachum, et post triennium abjecta
cuculla, militem egit, varijs armis : tandem reversus ad suos, paternam
artem voluit exercere, qua deserta, alium Monachismum amplexus est
in Gallia Narbonensis ; quem post duos annos reliquit, et nobilem se
fingens, et ac de Abbatis dignitate gloriabundus, Chymistam egit, et
secretorum multorum conscium se professus est, ad morborum curationem : ^ sed cùm illic, tanquam in/ patria sua nimis notus, rem/ pro voto minùs faceret,
tandem Lutetiam pervenit, ubi statim innotuit per nimiam Prætorum
indulgentiam, et vulgi stuporem, imò per propriam qua plurimum ille valet
impudentiam :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 27 octobre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1180&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons