À Claude Bachey, le 29 novembre 1660
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 92 vo.

Cl. Viro D. Cl. Bachey, medico Beluensi.

Gravissimo, nec facilè curabili morbo conflictatur nobilis ægra tua,
Vir Cl. hac præsertim tempestate autumnali, qua pleriq.omnes affectus
maligni fiunt : sive enim ille fuerit duplex tertiana, ut scribis, in corpore
calido sicco, imminet circa principium hyemis, periculum hydropis : siv. ille
quod suspicor, fuerit de genere et natura quartanarum, metuo scirrhum lienis
aut hepatis : quodlibet pravum est, nec facilè profligabitur, nisi
illam habueris apprime Tibi morigeram, et accuratam victus legem
exactè servaverit. Solis versatur jusculis, ovis sorbilibus, cum decocto
cichorareorum pro potu, cujus copia magna se proluet. Minuatur
sanguine ex utraque basilica quam primum, ad restiguendum
interdum fervorem viscerum, ad tollendam plethoram, et ad mitigan-
dum dolorem lumborum, partitis tamen vicibus, et pro virium modulo,
ne si fortè succedat hydrops, trahatur in crimen ab imperitis, ut solet,
ac idiotis, innocentissimum præsidium : quod tamen ipsum ascitem,
etiam adhuc imminentem, posset arcere, ac in posterum impedire.
Celebratæ venæ sectioni succedat blenda purgatio sæpius ac subinde
repetita, ex folijs Orient. tamarindis vel cassia, cum syr. rosar.
solutivo : hujus medicamenti ope, tota saburra atrabilaria, melancholica,
deusta, crassa, viscida, in prima corporis regione contenta, facilè elimi-
nabitur, corpus longè securiùs transpirabit, et natura levabitur. Si
vires corporis sinerent, à catharsi repetita, posset etiam convenire semicu-
pium ex aqua tepida, licet frigidior videatur tempestas, trib. horis
ante pastum. Fortunet Deus consilia nostra. Vale, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, 29. Nov. 1660.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Claude Bachey, le 29 novembre 1660. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1182&cln=s

(Consulté le 06.04.2020)

Licence Creative Commons