À Johann Georg Volckamer, le 30 décembre 1660
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 93 ro.

Cl. viro D. Io. G. Volcámero, Noribergam.

Heri Nuper suavissimam tuam accepi, Vir Cl. à mense scriptam, pro
qua Tibi gratias ago singulares. Gaudeo quod fasciculum nostrum
acceperis, Tibiq. grata fuerint quæ subjunxeram. Engelschallum
tuum saluto : sed monitum Te velim, me nullam ipsi fecisse Medicinam :
accepi quidem hîc eum ex morbo decubuisse : verùm fortiter doleo
mihi præreptam fuisse occasionem, illi Tibiq. gratum et benevolum
animum testificandi ; Ille quidem dum decumberet, de me accersendo
cogitavit, egitq. ut audio cum suo hospite, homine mihi prorsus ignoto,
nec unquam viso, qui statim me rejecit, horrendo sanè contumeliæ genere, tanquam in mittendo
sanguine nimis audacem et liberalem, (quod tamen est falsissimum)
qui tamen nebulo non alio fine sic de me loquutus est, quàm ut
alterum Medicum sibi fidum et affinem convocare posset ; quod ei
successit ; vestro Engelschallo, Germano homine et αιμοφοβω, hospitis
sui relatione perterrefacto. Bene sit ægro vestro ; bene sit illi
Medico plusquam septuagenario, et à senili delirio non admodum
dissito : sed isti malevolo ac maledico hospiti, et contumelioso
nebuloni non ignosco, per quem stetit quo minus Civi vestro pro-
fuerim, et abunde testatus fuerim notúmq. fecerim, quanti Te,
Tuósq. et alios amicos extraneos præsertim Germanos æstimem,
magniq. faciam. Hanc à me querimoniam extorquet amor in
me tuus, imò et in Te meus : propter tot beneficia, tot officia amoris et benevolentiæ
mihi immerenti à Te collata : Singulari Dei benevolentiaficio, (et non
mentior, Deum testem invoco, et omnis fraudis severum vindicem)
nummis non careo indigeo, et ægros plusquam vellem multos curandos
habeo, nec plures opto : sed jucundum mihi fuisset amico tuo gratam operam na
navare, eiq. beneficium illud præstare, ut intelligeret, Tu quoque
per illum, quanti Te faciam : nec despero par pari relaturum
duobus illis nebulonibus, nempe fraudulento hospiti, maledico,
convitiatori, et impostori mendacissimo ; ut et Seniori illo Medico,
qui occultum habet cum isto nebulone syncretismum, ut rem
suam faciat ampliorem. Sed desino, stultus enim est labor ineptiarum,
ut cum Martial dicam. Cl. Viri D. Rolfinckij Disputationes
Medicas
mitte quæso ; Authorem ipsum magnifacio : quamvis in
morborum curatione singula ejus sensa non probem : longè enim aliter, et
felicius hîc agimus, salubriúsq. medemur. Gregorij Horstij Operum
quidquid typis mandabitur, gratum facies si miseris : sed utinam
Endterus vester idem vellet præstare MS. operibus nostri μακαριτου
Cl. Hofmannij quæcumque hîc habeo penes me, in eum finem
lubens statim ad Te remitterem, ut ea suo prælo subijceret : neq.
enim hîc alia spes affulget meliorum temporum, etiam finito bello, et pace
confirmata.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 30 décembre 1660. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1183&cln=s

(Consulté le 26.11.2022)

Licence Creative Commons