À Hieronymus Bauhin, le 27 février 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 99 vo.

Clar. viro D. Hier. Bauhino, Medicinæ Professori, Basileam.

Gratias acturus ad Te scribo, Vir Cl. tum pro constanti in me
amore tuo, quàm tum pro Medicis Thesib. quas ad me misisti per nostrum
Sponium, virum optimum. Omnes illas fere perlegi, in ex quib. quasdam
nactus sum optimas : sed valde miratus sum, et penè obstupui,
quum in ea quæ est de Syphilide, cujusdam Solodurensis, Mauritij
Grimm
dicti, pag. 7 meipsum legi et agnovi : certè quod attulit
verum est, ac memini me ista ex suggestu recitasse : sed tanti non
erat nomen meum, ut illic ad invidiam usque tam multis legendum
proponeretur : hominem tamen ipsum laudo eiq. gratias ago, (quod ut pro me
facias, enixè precor) propter certum illud amoris argumentum quod mihi
illuc exhibuit. Alias Theses Medicas et Disputationes Academicas
vestræ Urbis, si volueris mihi colligere dum prodibunt, et aut mihi emere si quæ
sint aliæ apud vestros Typographicos vænales, quarum pretium
lubentissimè refundam, eáq. singulis annis ad Sponium nostrum
mittere, quas ad me diriget, summo et penè incredibili obstringes
beneficio, quod alijs munerib. et libris vel nummis præsentibus
summa cum lætitia compensabo. Memento igitur meæ supplicationis,
et crede Tibi persuasum habeto, me tantum beneficium, summa animi
alacritate accepturum et agniturum. Burcardo vestrati sese ad
vos abitum suum meditanti, ante mensem librum pro Te tradidi, nempe
eum quem 2 Tibi 1 hîc pollicitus fueram, Claudij Germani Med. Paris.
librum Orthodoxum adversus Stibium, et venantam ejus naturam
.
Si quid aliud cupias ex Urbe nostra, facilè mittam per nostrum Sponium.
Gratulatoria tua carmina lubens accepi vidique. Filij mei Te salutant,
et gratias agunt amplissimas. Cl. virum Dominum Parentem Tuum
saluto, tanquam virum optimum ac omni laude dignum, et ante annos
36. commilitonem meum. Nónne pergit in edenda historia stirpium,
cujus pars prima dumtaxat prodijt ante biennium ? Utinam Deus
illi mentem et animum, vires, otium, et alia subsidia ad tantum
opus requisita subministret, et ac abunde suppeditet. Vale, Vir Cl.
vive lætus, et me amare perge, et ac Theseωn Medicarum suo tempore
pro me colligendarum atque mittendarum ne sis immemor, fortiter rogo.
Vale iterum, et me ama. Datum Parisijs, 27. Febr. 1661.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Hieronymus Bauhin, le 27 février 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1191&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons