À Sebastian Scheffer, le 24 mars 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 101 vo.

Clariss. viro D. Sebastiano Scheffero, Doct. Med. Francofurtum.

A paucis diebus venit in hanc Urbem, mercaturæ gratia, vester Sebast.
Scheffvitterus, vestri Domini Ochs proxeneta ; vis dicam verum mihi familiare :
neque enim mentior, nec vellem mentiri : à Te per eum sperabam literas :
quas non dedisti, nec ullo jure repeto : doleo tamen quod non scripseris : Ille
quidem mihi sanctè affirmavit, Te valere, utinam valeas in multos annos.
Sed scribe quid habeas novi, vel potiùs scribe Te nihil habere novi, et
scribe quidquid in buccam venerit. Scribe qui valeas, ut et Dominus venerandus
Senex Parens tuus : quî valeat Lotichius vester ? an cogitet de suo
Petronio, vel de 3. tomo Historiarum sui temporis : quid habeant novi præla
vestra ; an aliquid de Casp. Hofmanni, του μακαριτου ? an cogitaveris de
nova editione tuæ Introductionis ad Artem Medicam. De re Medica
nihil adhuc habemus novi ; sed omnia superant quæ hîc nuper
contigerunt : non dico Cometam novum : nec bellum ingruens : nec pacem
universalem, nec Regis nostri conjugum cum Infante Hispana : pauca
sunt ac exigua isthæc omnia, præ Mazarino mortuo : qui penetravit
ad plures et transijt in regionem multorum, unde negant redire
quemquam, die Mercurij, 9. Martij, ante tertiam matutinam.
Per multos menses laboravit febre quadam lenta, ex suppressione
podagræ ; quæ tandem degeneravit in asthma et contumacem ortho-
pnœam : cui successit hydrops pulmonis : his gradibus, aulicorum
medicastrorum incuria, ignavia, et imperitia, transivit in locum
communem Tyrannis atque nebulonibus politicis : unde emersit præter
alia Epitaphia satyrica vel ridicula, jocosum distichum.

Iulius occubuit tandem : res mira, tot inter
Carnifices furem vix potuisse mori.

Mortuus est igitur summo nostro bono, imò totius Europæ bono Iul.
Mazarinus : et tamen adhuc vivit : dicam de illo quod olim Eumenes
de Alexandro M. Etiam mortuus adhuc imperat. Nequidquam
enim quidquam immutatum fuit de statu illo in quo res nostras
publicas reliquit : verùm patienter expectamus donec immutatio
veniat
. Rex noster dicitur velle res suas in posterum procurare per seipsum,
absque ullo cujusquam ministerio : quod utinam contingat. Neq. abstinuerunt
à stibio pro Mazarino, agyrtæ aulici : unde fluxit aliud distichum.

Occidit miserum Stibij repetita Ministrum
Potio : quàm feliciter hæc Medicina fuit !

Venerandum Senem saluto : Tu v. Vir Cl. vale, et me amare perge.

Parisijs, 24. Martij, 1661.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 mars 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1197&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons