À Johann Rudolf Dinckel, le 8 avril 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 102 ro.

Cl. Viro Io. Rud. Dinckelio, Medicinæ Doctori, Argentinam.

Amicorum suavissime,

Postremas tuas accepi per Sponium nostrum
transmissas, pro quib. Tibi gratias singulares. Certè plurimum Tibi debeo
quod etiam absens, adhuc mei memineris planè immerentis : mutuum illum
amorem si placet foveamus inter nos, ut ex profundiore radice facta arbor
opaca ingens adolescat et succrescat, quæ flores, folia et fructus tandem proferat,
uberrimos et suavissimos. Clariss. viros meo nomine salutes velim, utrumque Sebizium ;
multiplici nomine sum illis obstrictus : utinam me possem tanto ære liberare : Si
gratum illis futurum putarem, mitterem ad illos duos tomos in folio, Quæstionum
Medicolegalium P. Zacchiæ
, qui nuperrimè typis mandati sunt Lugduni ad
Ararum : fac quæso ut per Te sciam, an gratum sint habituri istud Opus,
Medica Bibliotheca dignum. Speculum Medico-practicum Melch. Sebizij, statim atque
subito ad finem perductum à Te expectabo, per quamcumq. viam volueris, et magis
idoneam judicaveris : librorum pretium et vectura statim persolvam, pro fasciculo,
in quo tria erunt ejus Exemplaria, si placet. Etiam mihi aliud superest quod Te
rogem : Si vænalia prostent apud vos quarumdam Thesium et Disput. Medicar.
exemplaria, tum antehac discussarum, tum earum quæ nondum posterum prodibunt, eme illa
mihi : et postquam earum fuerit adauctus numerus, facies fasciculum, et mittes
rectà Lutetiam, per rhedarium vestrum, aut Lugdunum, ad Sponium nostrum.
Pretium totum lubentissime, gratóq. animo refundam, et gratias agam. Tandem ille
Mazarinus, propter nos homines et propter nostram salutem descendit ad inferos, ibi
nova impositurus vectigalia, si Dæmones sinant. Cl. virum D. Parentem tuum,
et Dominos Sebizios saluto. Vale, Vir Cl. et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs
Die Veneris, 8.
Aprilis, 1661.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Rudolf Dinckel, le 8 avril 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1198&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons