À Johann Daniel Horst, le 16 juin 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 102 vo.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio, Darmstadium.

Vir Cl. et amantissime,

Æque bene quàm quisquam
mortalium certòq. nosti, extra uterum conceptionem non fieri : itaque
quod viderunt Digbæus et Pensius, viri optimi, vel prodijt ex utero,
vel non fuit fœtus : si ex utero, fuit fœtus lapideus, antehac
à varijs observatus : si extra uterum, non fuit fœtus, sed sarcoma
quodpiam figuratum, etc. Fœtus in tuba uteri descriptus à Riolano,
non erat extra uterum, neq. ipse unquam credidit, sed descripsit tamen,
ne videretur omnem fidem abrogare homini aulico qui jurabat se vidisse.
Si conceptio fieret extra uterum, æquè bene fieret conceptio chylosis in utero, hæma-
tosis in ventriculo, etc. Sed pax nobis, ut unaquæque particula suo
defungantur officio : absit inter nos vel potiùs à nobis contentiosum
istud disputandi genus : Teipsum enim non dumtaxat laudo, sed amo, colo
et vereor, tanquam virum multæ eruditionis, et verè Horstianum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 16 juin 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1200&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons