À Sebastian Scheffer, le 7 septembre 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 105 ro.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Francofurtum.

Hodie mihi reddita fuit postrema tua optatissima, 9. Augusti
data : de Te angebar, quum nullum tuarum jampridem accepissem. Quod
valeas gaudeo : utinam Cl. Hofmanni Isagogem Medicam per Te videam :
Cl. viri D. Ren. Moræi Commentarios in Scholam Salernitanam tandem
ad Te mittam, quod hodie præstare non possum, quum liber ipse mihi
desit, cujusdam nebulonis furto ablatus : nec facile est alium recuperare,
utpote cujus exemplaria omnia sunt distracta, ab obitu Bibliopolæ, cui
morienti pauca restabant : quæram tamen, imò inveniam Tibi, et mittam
per viam tutam, et alia quæ petijsti, sed quæ sint illa nescio, nullas
enim à Te memini me accepisse. Commodum nobis fuisset, si maturè
scivissem vestratis Domini Ochs adventum, qui hodie dicitur discessurus : scribe
ergo per aliam viam, et indica quid volueris : requiras : posses scribere proximo mense
per Tornæsios. Reinesij et Hofmanni literas accepi, et gratias egi : literas
meas si non acceperis, ægrè fero, nec sum in culpa. A famulo Leonardi
nihil quidquam accepi, nec audivi de Te : cras tamen inquiram. Quid-
quid habueris mittendum trade Tornesijs, vel alicui Parisino, si
occurrat. Vale et me ama. Cl. D. Parentem tuum officiosissime
saluto. Raptim scriptum die 7. Sept. 1661.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 7 septembre 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1204&cln=s

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons