À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 134 ro.

Cl. viro D. Vorstio, Medicinæ Doctori, Leidam.

Vir Clarissime,

Duabus tuis varijs temporibus per duos nobiles Scotos acceptis, nempe per
Robertum Sibbaldum, o
Octobri mense, et alterium nuperrimè acceptæ et scriptamæ,
4. Novembris, responsum debeo, et aliquid suprà, nempe gratias amplissimas
pro constanti in me illo amore tuo in me tuo, et singulari illa benevolentia
quam me numquam promeruisse ingenuè fateor. Roberto Sibbaldo quantum
in me erit aut re, aut opere, aut operâ, aut consilio prodero : juvenis est
eruditus et bene moratus, omnium bonorum amore et majore gratia quàm
mea dignus. Alteri, ejus socio, nullam gratiam denegabo si operâ meâ
indigeat, tam propter te commendationémq; tuam, quàm propter commune
studium Medicæ disciplinæ, cui utrumq. deditum et addictum video.
Vetustatem fœderis Gallorum cum gente Scotica jamdudum novi, sed
mutata velificatione Angli
penè facti sunt, quorum indolem et ingenium si
teneant, Gallis tandem erunt iniquiores et intensiores. Domino Filio tuo, erudito
adolescenti, et multa laude digno, omnem operam polliceor.

Novam vestram Operum Ciceronis editionem hîc vidi, et pro ea gratias ago.
Cl. Viri Frid. Gronovij Senecam Tragicum nondum vidi, sed haud dubiè
visurus sum, ejusmodi enim librorum optimorum exemplaria multa semper in
hanc Urbem deferuntur deferri solent à Mercatoribus lucri avidissimis.
De singulis illis gratias ago tibi amplissimas. Nihil aliud ex Urbe vestra cupio,
quàm Theses, Disputationes Philosophicas aut Medicas, aut Orationes, si
aliquæ habeantur, et prece et pretio mihi comparari possint. Audio nuper
apud vos habitam solemnem disputationem de Scorbuto, sub Domino Van Horne,
quam vidisse nondum potui. Utinam bene conveniret Lindano nostro, Viro
optimo, cum Doctissimo vestro Professore Sylvio : sed sic sunt ingenia quorumdam
mortalium, inquieta, et mutuæ concordiæ vel pacis inimica, adeo ut Viros
eruditos maluint hostes habere quàm amicos.

Quod spectat ad alteram tuam nuper mihi redditam, liberè fateor me debere
gallum Æsculapio, utpote qui feliciter evasi ex magno morbo, post 60. ætatis
annum feliciter exactum, et ferè absq. ulla ægritudine : sed benignè ferendum
est quod aliter fieri non potest ; sic erat in fatis, et cùm sic Deo Opt. Max. placuerit,
vix mihi displicuit, cum quum de saluté et convalescentia mea numquam
dubitarim, post octies repetitam venæ sectionem, carissimum meum mihi præsidium,
et paucorum/ Catharticorum/ usum, à quibus/ plurimum/ abhorreo.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1205&cln=s

(Consulté le 22.11.2019)

Licence Creative Commons