À Gaspar dos Reis Franco, le 2 février 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 133 ro.

Pro Authore Campi Elysij.

Vir Clarissime,

Non est quod mireris si Gallus tibi ignotus, ad te Medicum Hispanum,
multijugi, ne dicam omnigenâ eruditione, per totum Orbem notissimum,
scribere audeat, et Epistolam mittat planè inexpectatam. Ut hoc audeam,
facit animi mei gratitudo. Ideòque scribo ut tTibi gratias agam amplissimas,
et quantas possum maximas, pro honorificentissima tua Nominis mei
multis in locis magni tui Operis, et ac Eruditi Libri laudatione. Campum
tuum Elysium intelligo ; et plane nosti quid velim : hoc unum videlicet
intendo, Vir Clarissime, ut ingrati animi natam maculam effugiam,
cùm viris bene moratis nihil sit turpius ingrato animo. Ea igitur de causa
at t
Te scribo, Vir Clarissime, ne putes me velle ingratum aut mori aut
vivere. Quum primùm Campum tuum Elysium pervolvi, multa
laudabilia atque optima in eo deprehendi, quæ me non mediocri
gaudio affecerunt, dum animum meum, adauctâ eruditione non vulgari,
lectionis et eruditionis avidum
meliori doctrina feliciter informarunt : sed inter illas moras,
planè miratus sum, et pene obstupui, dum inter tot Eruditionis Tuæ
testes laudatissimos, n
Nomen Mmeum perlegi : hominis nempe vulgaris,
qui talem gloriam nunquam promeruit et hoc ingenuè fateor. Ut
tamen scias Vir Clarissime, qui sim, aut potiùs quis ille sit, quem toties
et tam honorifice laudasti, à m
Me ipso paucis accipe, nullâ profectò
superbiâ, sed potiùs morum fiducia, ut ait, Corn. Tacitus. Nomen
meum est Guido Patinus, Patria Bellovacus (oppidum antiquissimum
et munitissimum in Belgio Gallico) annum ago ætatis meum meæ 60. ab annis
40. vixi Doctor Medicus Parisiensis in Illustrissimo illo et antiquissimo
Medicorum Ordine qui antehac viros omni laude inclytos, omni
commendatione dignos protulit, quales fuerunt Fernelius, Sylvius, Tagautius,
Ruellius, Hollerius, Duretus, Ballonius, Riolanus, Carpentarius, Perdulcis,
Ren. Moreau
, et alij infiniti, magnus erit quos numerare labor. Ante
annos 20. tum Medicinam, tum artem Chirurgicam publicè docui in
Scholis Medicorum Paris. Ab annis verò decem, factus Professor Regius,
et succenturiatus Clarissimo Viro Io. Riolano, Anatomicorum omnium
Principi, quotannis publicè doceo Medicinam in Auditorio Regio. Quæ
de me laudasti, pauca sunt et planè juvenilia, quæ tamen non omninò
respuo neque rejicio, cùm ea videam à Te Viro laudatissimo atq. D
doctissimo
laudari atque probari ; meliora forsan et laude digniora potuissem præstare scribere
adultior factus, si per otium licuisset, mihique in mentem venisset illa
cogitatio de nNomini meo promovenda aliqua commendatione posteritati : Ideoq. Vir Cl.
me magis humanitati tuæ obstrictum sentio, quod tam levia et ludicra mea, planè juvenalia, in laudatissimo tuo Opere laudari, volueris
méque volueris Principibus Achivis permistum accenseri volueris.
Hæc una mihi causa est, Vir Cl. per quam ad Te scribo, ut nempe agnoscas
gratum animum meum, Tibiq. gratias agam pro benevolentia tua, quam mihi tota vita sartam tectam gloriosè servabo, alijsq. in Te associjs demereri
conabor. Vale, Vir Cl. et me ama. Datum Lutetiæ Paris. 2. die Febr. 1662.

Tuus ære et libra Guido Patin, Doctor Med. Paris.et
Rei Anatomicæ, Botanicæ atque Pharmaceuticæ Professor regius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gaspar dos Reis Franco, le 2 février 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1208&cln=s

(Consulté le 14/10/2024)

Licence Creative Commons