À Johannes Antonides Vander Linden, le 15 février 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 124 ro.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ Doctori, Leidam.

Vir Cl. Sæpius antehac ad Te scripsi : nec pœnitet : Ecce iterum
scribo, ut scias me Iconem tuam accepisse, et Pietreum nostrum
salutasse, eiq. gratias egisse. Fasciculum meum Librorum Tibi
reddendum, commisi filio vel famulo D. Blaeu, Bibliopolæ vestri,
qui sanctè pollicitus est se effecturum ut brevi ad Te perveniat.
Rex noster Ducatum Lotharingiæ sibi vindicat, sicq. Regni sui fines
produit usq. ad Rhenum. Dunkquerckam quoq. redimi ab Anglo,
statim reddendam Hispano, qui duas alias urbes nobis rependet in
suo Belgio Hispanico. Et hæc omnia præstat vis major, sive Diva illa
Fors, mortalium Regina, Orbis arbitra, quæ in rebus humanis
utramq. facit paginam. Imminere dicitur Regi nostro Christianissimo,
novum dissidium cum Anglo, de maris Imperio ; quomodo illud
componi possit, ventura dies deteget. Libertus tuus de Scriptis Medicis,
quando veniet ? Vidistine librum Mart. Schoockij, quem mihi
dicavit, de Cervisia ? quid censes ? dicitur ipse Author multa alia
scripsisse, ex quibus pauciora vidi. Tandem falsus fuit rumor de
obitu Regis Hispaniæ, adhuc enim vivit, et fruitur, etiam Dijs iratis ;
interea victrix Provincia ploras. Rex noster brevi mense proximo missurus est
Legatum in Poloniam, qui, si possit, obtineat ab Ordinibus Poloniæ,
ne Cæsar Germanicus eligatur in Dominum et Regem Regni
potentissimi : idem ipse Legatus postea iturus est in Sueciam :
vir est Nobilis ac eruditus, de gente Memmia, Comitis Avauxij,

Viri olim Cl. ex fratre nepos, et D. Ant. Memmij, Præsidis infulati filius.
Cl. Viros amicos nostros et Collegas tuos ex animo saluto, præsertim
verò D. Vorstium, Van Horne, et Gronovium :
ut et Dominos Romphium
et Stuartum
, à quo literas expecto, ut et librum Usserij Armacani, olim
typis mandatum in Anglia, Chronicum nempe ab Adamo ad Christum, etc. et
debitum pretium ei reddam. Civitas Basiliensis ad Regem nostrum misit
Legatum. Videntur hîc omnia florere, et ad aureum sæculum tendere, sed summa
est, imò nimia annonæ caritas, adeo ut pauperes et rusticani supra modum
langueant. Vale, vir præstantissime, et me ama. Datum Parisijs, die
Mercurij, xv. Febr. 1662.

Tuus ex animo Guido Patin.

Autre version (non transcrite), ms BIU Santé 2007, fo 131 ro.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 15 février 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1212&cln=s

(Consulté le 07.03.2021)

Licence Creative Commons