À Johann Wilhelm Mannagetta, le 18 février 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 127 ro.

Cl. viro D. Mannagettæ, Cæsaris Archiatro, Viennam.

Vir Clarissime,

Suavissimam Epistolam tuam summo cum gaudeo accepi et legi :
reddita mihi fuit per cognatum tuum, adolescentem bene moratum ac
eruditum, D. Maximilianum Honorium Zolichofer. Ex hac Epistola
tua talem te agnovi et vidi, qualem fama tui Nominis non obscura
antehac abunde mihi prædicaverat : quod tamen potissimum didiceram
per Epistolam Viri Optimi, ac eruditi Medici, D. Io. Georgij Wolckameri,
Noribergensis, cui feliciter contigit, ut tibi innotesceret in expeditione
vestra Francofurtensi, ante triennum confecta. Nunc verò amorem
quoque in me Tuum libenter agnosco pro quo paria facere paratus
sum in qualibet occasione, si illa per t
Te mihi sese obtulerit. Certè non
invitus fateor ego, plurimum me tibi debere, ob insignem illam Tuam
humanitatem et benevolentiam non vulgarem, quam abunde sic
depromis : tantò autem magis debeo quantò minus sum promeritus
et utinam possem tecum retaliare ; idque tam felciter quàm cupio.
Quid vis amplius ? fateor me Tibi tantum debere quantum
solvere nunquam possim. Hoc autem scias velim, Vir Cl. seriò
me daturum operam, ne t
Tu plus me amare possis, quàm Te ego,
virtutesque istas Tuas ex animo veneror atque suspicio. Interea
verò Te vicissim ac enixè rogo, ut eum quem amandum sponte
T
tua, et nullo adhuc beneficio aut obsequio provocatus suscepisti,
idque etiam inscium, in posterum amare ne desinas. Carissimum
illum cognatum Tuum, optimæ indolis adolescentem, scias esse mihi
commendatissimum, utpote quem, quantum in me erit, fovebo
atque juvabo, non solum studio et consilio, sed etiam ope, aut opere,
operâ, aut re : idcirco quidquid illud sit quo indiguerit puta illi non
per me
non defuturum. Quod sanctè polliceor, idque lubens et abunde præstabo.
Vale, Vir Nobilissime, et eum amare ne desinas
perge, qui Tuus totâ vitâ
futurus est,

Totus ære et libra Guido Patin
Doctor Medicus Parisiensis, et Profess.
Regius in cathedra Jo. Riolani, Anatomic[orum]
Principis.

Parisijs, die 18. febr. 1662.

Ante annos sexdecim hîc feci Medicinam adolescenti cuidam ex nobilitate vestra Viennensi : vocabatur Baro de Lobel :
dicebat se filium supremi Œconomi in aula Imperatoria vestri Cæsaris : adhuc vivit ? habebat præceptorem Germanum,
Tubingensem
, si bene memini. Hîc habeo primam partem Herculis Medici D. Hoëfferi, vestri popularis : quandonam veniet
altera ? Opus est bonæ frugis plenissimum, ac utilissimum, et cujus lectionem antehac Auditoribus meis sæpius commendavi.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Wilhelm Mannagetta, le 18 février 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1214&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons