À Christiaen Utenbogard, le 14 mars 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 130 ro.

Cl. viro D. Chr. Utenbogardo, Med. Doctori, Ultrajectum.

Vir Cl. Quod tres meas antehac ad Te scriptas feliciter acceperis, apprime
gaudeo, ut et de restituta mea valetudine, pro qua me debere fateor gallum
E
Æsculapio. Popularem Tuum D. Godin ex animo saluto. qQuod meas ad
D. Schoockium literas miseris, gratias ago. Si responsum aliquod
ad Te mittat pro me, mittes si volueris, Leidam ad amicum nostrum
D. Vander lLinden : vel Amstelodamum ad quemdam Parisinum
qui vocatur Simon Moynet, habitantem apud Ludov. Elzsevirium,
ejus Typographæi directorem et Emendatorem, qui singulis
septimanis scribit in hanc Urbem ad Lud. illum Elsevirium,
qui hîc degit ab aliquot septimanis. De libris M. Schoockij,
sive libellis quos non habeo, gratum facies si mihi redemeris :
illos habere me fateor quos scripsisti, nempe Dissertationem
Politicam de bonis Ecclesiasticis :
ut et Epistolam ad Hornebeckium,
cum e
Exercitationibus sacris, et de pPræcisitate, quos revera accepi,
munere tuo, per Fratrem Authoris, et pro ijs gratias egi per
Epistolam, quæ fortasse tibi reddita non fuit, nescio an per viam
perierit. Nunc verò quid novi moliatur noster M. Schoocckius, et an
suum de Fermentatione librum prælo sujecerit, aut quid aliud,
scribe si nosti. d
De Cconsilio quod antéhac à Te postulavi, quî nimirum
cum Cl. viro me gerer deberem, ut gratias illi agerem, dubium
et incertum me reliquisti : faciam tamen et rem ipsam perficiam
atque expediam, datâ aliquâ occasione quam expecto. Vestratem
illum Theologum, virum trucem et cerebrosum, atque pervicacis
ingenij, non amplius moror, nec in posterum morabor. Dij meliora
habetis enim apud vos ut video, Simones quosdam et Loiolitas, qui res
vestras non minus turbant quàm nostri nostras. De nova editione
Operum Erasmi,
spes tantum affulget, nec enim tantum Opus dicitur adhuc inchoatum[.]
Fasciculum adornabo priusquam noster Elsevirius in Patriam nostram suam
revertatur, in quo reperies Fr. Tevenin Operationes Chirurgicas : cum
historia Ecclesiastica Ant. Godeau : de Colloquijs Ant. Oudin, inquiram,
et, si prostent, mittam ut requiris. Geranij Noctu olentis plantam habeo :
qui plantam illam mihi dedit, ejusdem semen mihi promisit, quod ad Te

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 14 mars 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1216&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons