À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 21 mars 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 128 ro.

Cl. viro D. Fortunato Plempio, Medicinæ Prof. Lovanium.

Monitus ab ingenuo adolescente populari tuo, ^ Io. Hal[…], Leo-
diensi,
se brevi in patriam re-
versurum, nec debui nec potui eum à me vacuis manibus dimittere : imò et
ipse rogavit ut ad Te scriberem, quod facio ex animo, ut intelligas me vivere et
valere, planéq. tuum esse. Octobri mense malè me habui, sed tandem
depulso morbo, pristinis viribus singulari Dei beneficio, vel parum abest,
sum restitutus, et ad omne obsequij genus paratissimus, si Tibi quoquomodo
utilis esse possim. Nihil hîc habemus novi de re literaria ; Lugduni Celtarum
totus Cardanus currit sub prælo, xi. voluminum futurus, priusquam absol-
vatur. Ibidem quoque typis mandantur D. Augustinus et Baronius. Hîc v.
nihil aggrediuntur nostri Typographi, tum propter privatam inopiam, tum
propter annonæ caritatem nimiam. Quidam è nostris se accingit ad novam
editionem Græco-Latinam Aretæi, cum nova Versione, et Notis : qui antehac duos
libellos edidit, nempe de motu animalium spontaneo : et de Lacrymis : tertium
habet paratum ad editionem, qui futurus est Problematum Medicinalium :
quæ si Tibi arrideant, possum mittere : imo mittam quæ volueris si
per Te noverim quænam ea sint quæ velis habere ex hac Urbe
nostra vel ex tota Gallia : quod ideo polliceor ut intelligas me
plane Tuum esse velle et tota vita futurus sum

Tuus ex asse Guido Patin,
Doctor Med. Paris. et Prof. Regius.

Datum Parisijs, 21. Martij, 1662.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 21 mars 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1218&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons